Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Superatis Tauri montis verticibus, qui ad solis ortum sublimius attolluntur, Cilicia spatiis late distentis, dives bonis omnibus terra, eiusque lateri dextro annexa Isauria, pari sorte uberi, palmite viret et frugibus multis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.

Et hanc quidem praeter oppida multa duae civitates exornant, Seleucia opus Seleuci regis, et Claudiopolis, quam deduxit coloniam Claudius Caesar.

v1.p.66
Isaura[*](Isaura, Val.; Isauria, W2BG; Caesaris aurenimante, V.) enim antehac nimium potens, olim subversa ut rebellatrix interneciva, aegre vestigia claritudinis pristinae monstrat admodum pauca.

Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis—hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis —et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et , vatis illius domicilium , quem a commilitio Argonautarum, cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum, delatumque ad Africae litus, mors repentina consumpsit, et ex eo caespite punico tecti, manes eius heroici, dolorum varietati medentur plerumque sospitales.

Hac duae provinciae, bello quondam piratico catervis mixtae praedonum, a Servilio pro consule missae sub iugum, factae sunt vectigales. Et hae quidem regiones velut in prominenti terrarum lingua positae, ab orbe eoo monte Amano disparantur.

Orientis vero limes in longum protentus et rectum, ab Euphratis fluminis ripis ad usque supercilia porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus, dextra pelagi fragoribus patens, quam plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis obitum successorio iure teneret regna Persidis, efficaciae impetrabilis rex (ut

v1.p.68
indicat cognomentum).

Abusus enim multitudine hominum, quam tranquillis in rebus diutius rexit, ex agrestibus habitaculis urbes construxit, multis opibus firmas et viribus, quarum ad praesens pleraeque, licet Graecis nominibus appellentur, quae eisdem ad arbitrium imposita sunt conditoris, primigenia tamen nomina non amittunt, quae eis Assyria lingua institutores veteres indiderunt.

Et prima post Osdroenam quam (ut dictum est) ab hac descriptione discrevimus, Commagena (nunc Euphratensis) clementer assurgit, Hierapoli (vetere Nino) et Samosata civitatibus amplis[*](amplis, EG; amplis et, V.) illustris.

Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem. Hanc nobilitat Antiochia, mundo cognita civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita affluere copiis et internis, et Laodicia et Apamia, itidemque Seleucia iam[*](Seleucia iam, Val.; Seleuciam, V.) inde a primis auspiciis florentissimae.

Post hanc acclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis, urbibus decorata magnis et pulchris; in quibus amoenitate celebritateque nominum Tyros excellit, Sidon et Berytus eisdemque pares Emissa et[*](et, A; V omits.) Damascus saeculis condita priscis.

Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis, imosque pedes Cassii montis illius celsi praetermeans, funditur in[*](in, added by E, Lind.; omitted by the other MSS., and by G.) Parthenium

v1.p.70
mare, Gnaeus superato Tigrane, regnis Armeniorum abstractas, dicioni Romanae coniunxit.

Ultima Syriarum est Palaestina, per intervalla magna protenta, cultis abundans terris et nitidis, et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem, sed sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas: Caesaream, quam ad honorem Octaviani principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim et Neapolim, itidemque Ascalonem Gazam, aevo superiore exstructas.