Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Cum autem commodis[*](commodis, Val.; cum autem commotus, in lac. oF 15 letters, V2.) intervallata temporibus, convivia longa et noxia coeperint apparari, vel distributio sollemnium sportularum, anxia deliberatione tractatur, an exceptis his quibus debetur, peregrinum invitari conveniet, et si digesto plene consilio, id placuerit fieri, is adhibetur qui pro domibus excubat aurigarum, aut artem tesserariam profitetur, aut secretiora quaedam se nosse confingit.
Homines enim eruditos et sobrios, ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque accedente, quod et nomenclatores, assueti haec et talia venditare, mercede accepta, lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscure.
Mensarum enim voragines et varias voluptatum illecebras, ne longius progrediar, , illuc transiturus, quod quidam per ampla spatia urbis, subversasque silices, sine periculi metu properantes equos velut publicos, ignitis[*](ignitis, Pet.; signatis, V.) quod dicitur calcibus[*](calcibus, Bentley, Traube; calcis, V.) agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios globos post terga trahentes, ne Sannione quidem (ut ait comicus) domi relicto. Quos imitatae matronae complures, opertis capitibus et basternis, per latera civitatis cuncta discurrunt.
Utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas,
Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae, nunc ludibriis ignaviae torpentis[*](torpentis, vulgo; torrentes, V.) exundant, vocabili sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes. Denique pro philosopho cantor, et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur, et bibliothecis ritu in perpetuum clausis, organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem[*](ad, BG in E2; de specie, Eyssen.; de speciem, V.) carpentorum ingentes, tibiaeque et histrionici gestus instrumenta non levia.
Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haud ita dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium, impendio paucis, sine respiratione ulla extrusis, tenerentur mimarum [*](adsaeculae, V.) veri, quique id simularunt ad tempus, et tria milia saltatricum, ne interpellata quidem, cum choris totidemque remanerent magistris.
Et licet, quocumque oculos flexeris, feminas affatim multas spectare cirratas, quibus (si nupsissent) per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum, ad usque taedium pedibus pavimenta tergentis, iactari volucriter[*]( uolucriter, Gronov; uoluetur, V.) gyris, dum exprimunt innumera simulacra, quae finxere theatrales.
Illud autem non dubitatur, quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium Roma, ingenuos advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis multiformibus officiis retentabant.
Nunc vero inanes flatus quorundam, vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis Romae.