Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutum[*](indutum, Clark, c.c. (cf. xv. 3, 4); inditum, EBG; indinuuum, V.) est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc , ad sortem periculorum communium traxit. Et instabat ut eum quoque cum tribunis et aliis pluribus, ad comitatum imperatoris vinctum perduceret; quo percitus ille, exitio urgente abrupto,

v1.p.34
ferro eundem adoritur Paulum. Et quia languente dextera letaliter ferire non potuit, iam destrictum mucronem in proprium latus impegit. deformi genere mortis, excessit e vita iustissimus rector,[*](rector, H. Ernst, Bentley; remora, V.) ausus miserabiles casus levare multorum.