Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haecque non diu sunt perpetrata. Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.

Procedente igitur mox tempore cum adventicium nihil inveniretur, relicta ora maritima, in Lycaoniam annexam Isauriae se contulerunt, ibique densis intersaepientes[*](ntersaepientis, Lind.; intercipientes, Traube; interasipientes, V.) itinera praetenturis, provincialium et viatorum pascebantur.

Excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae eisdem conterminant, dispositos et castella, et quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et , multitudine vigenti,[*](uigenti, Pet., Clark; ingenti (originally ingentis), V.) quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium, eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens.

Coactique aliquotiens pedites ad eos persequendos scandere clivos sublimes,

v1.p.16
etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos, ad vertices venerint summos, inter arta tamen et invia, nullas acies explicare permissi, r.ec firmare nisu valido gressus; hoste discursatore rupium abscisa volvente superne, periculose per prona discedunt, aut ex necessitate ultima fortiter dimicantes, ruinis ponderum immanium consternuntur.