Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Inter has curarum moles immensas, imperatoris
Quibus subserebat non adeo vetus exemplum, quod Diocletiano et eius collegae, ut apparitores Caesares non resides sed ultro citroque discurrentes, obtemperabant, et in Syria Augusti vehiculum irascentis, per spatium mille passuum fere pedes antegressus est Galerius purpuratus.
Advenit post multos Scudilo scutariorum tribunus, velamento subagrestis ingenii, persuasionis opifex callidus. Qui eum adulabili sermone periuriis[*](periuriis, Clark; periis, V (seriis, V3 EBG).) admixto, solus omnium proficisci pellexit, vultu assimulato saepius replicando, quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid[*]( siquid, Kiessling; quid, V.) per imprudentiam gestum est, remissurus, ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis assciscet,[*](adsciscet, C. F. W. Müller; adscisco et, V; adscitum ut, G; adscitum et, B.) futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant.
Utque solent manum iniectantibus fatis, hebetari sensus hominum et obtundi, his illecebris ad meliorum expectationem erectus, egressusque Antiochia numine laevo ductante, prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam; et ingressus
Quo cognito Constantius ultra mortalem modum exarsit; ac nequo casu idem Gallus de futuris incertus, agitare quaedam conducentia saluti suae per itinera conaretur, remoti sunt omnes de industria milites agentes in civitatibus perviis.
Eoque tempore Taurus quaestor ad Armeniam missus, confidenter nec appellate eo nec viso transivit. Venere tamen aliqui iussu imperatoris, administrationum specie diversarum, eundem ne commovere se posset, neve temptaret aliquid occulte custodituri; inter quos Leontius erat, postea urbi praefectus, ut quaestor, et[*](et, EG; ut, V; ac, Traube.) Lucillianus quasi domesticorum comes et scutariorum tribunus nomine Bainobaudes.
Emensis itaque longis intervallis et planis, cum Hadrianopolim introisset, urbem Haemimontanam, Uscudamam antehac appellatam, fessasque labore diebus duodecim recreans vires, comperit Thebaeas legiones in vicinis oppidis hiemantes, consortes suos misisse quosdam, eum ut remaneret promissis fidis hortaturos et firmis, cum animarentur roboris[*](cum a. roboris, added by Novák.) sui fiducia, abunde per stationes locatae[*](locatae, Novák; locat, V.) confines, sed observante cura pervigili proximorum, nullam videndi vel audiendi quae ferebant, furari potuit facultatem.
Inde aliis super alias urgentibus litteris exire et
Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant.
Solutus enim corporeis nexibus, animus semper vigens motibus indefessis, ex cogitationibus subiectis et curis, quae mortalium sollicitant mentes, colligit visa nocturna, quas φαντασίας nos appellamus.