Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus, et abstergendae causa suspicionis, sororem suam (eius uxorem) Constantius ad se tandem desideratam venire, multis fictisque blanditiis hortabatur. Quae licet ambigeret, metuens saepe cruentum, spe tamen quod eum lenire poterit[*](poterit, Kellerbauer; poterat, V.) ut germanum, profecta, cum Bithyniam introisset, in statione quae Caenos Gallicanos appellatur, absumpta est vi febrium repentina. Cuius post obitum maritus cecidisse fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione quid moliretur haerebat.