Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Inde aliis super alias urgentibus litteris exire et
Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant.
Solutus enim corporeis nexibus, animus semper vigens motibus indefessis, ex cogitationibus subiectis et curis, quae mortalium sollicitant mentes, colligit visa nocturna, quas φαντασίας nos appellamus.
Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari, itineribus rectis[*](rectis, Lind.; eiectis, V.; directis, Novák.) permutatione iumentorum emensis, venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit Comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus, milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat
Iamque non umbratis fallaciis res agebatur, sed qua palatium est extra muros, armatis Barbatio[*]( Barbatio, added by Damsté.) omne circumdedit. Ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis, Caesarem tunica texit et paludamento communi, eum post haec nihil passurum, velut mandato principis iurandi crebritate confirmans, et Statim inquit exsurge, et inopinum carpento privato impositum, ad Histriam duxit, prope oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accipimus Crispum.
Et cum ibi servaretur artissime, terrore propinquantis exitii iam praesepultus, accurrit Eusebius, cubiculi tune praepositus, Pentadiusque notarius, et Mallobaudes armaturarum tribunus, iussu imperatoris compulsuri eum singillatim docere, quam ob causam quemque apud Antiochiam necatorum iusserat trucidari.
Ad quae Adrasteo pallore perfusus, hactenus valuit[*](valuit, vulgo; voluit, V.) loqui, quod plerosque incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi postea quae vellet, eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita respondisse prudenter: Aliam, parens optima, posce mercedem; hominis enim salus beneficio nullo pensatur.
Quo comperto
Sed vigilavit utrubique superni numinis aequitas. Nam et Gallum actus oppressere[*](oppressere, NT, Val.; oppresse, V.) crudeles, et non diu postea ambo cruciabili morte absumpti sunt, qui eum licet nocentem, blandius palpantes periuriis, ad usque plagas perduxere letales. Quorum Scudilo destillatione iecoris pulmones vomitans interiit; Barbatio, qui in eum iam diu falsa composuerat crimina, cum ex magisterio peditum altius niti quorundam susurris incusaretur, damnatus extincti per fallacias Caesaris [*](minibus anima, V. anima, del. Val.) obitu parentavit.
Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum, bonorumque praemiatrix, aliquotiens operatur Adrastia, (atque utinam semper!): quam vocabulo duplici etiam Nemesim appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis,
Haec ut regina causarum, et arbitra rerum ac disceptatrix, urnam sortium temperat, accidentium vices alternans, voluntatumque nostrarum exorsa interdum alio quam quo contendebant exitu terminans, multiplices actus permutando convolvit. Eademque necessitatis insolubili retinaculo mortalitatis vinciens fastus, tumentes in cassum, et incrementorum detrimentorumque momenta versabilis librans[*](versabilis librans, E. Meurig Davies; uersabis, V1; uersabilis, V2.) (ut novit), nunc erectas eminentium[*](eminentium, Fletcher, C.Q. 1930, p. 193; tumentium, Gunther; mentium, V.) cervices opprimit et enervat, nunc bonos ab imo suscitans ad bene vivendum extollit. Pinnas autem ideo illi fabulosa vetustas aptavit, ut adesse velocitate volucri existimetur, et praetendere gubernaculum dedit, eique subdidit rotam, ut universitatem regere per elementa discurrens omnia non ignoretur.