Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Miles tamen interea omnis apud collectus, morarum impatiens saeviebat, hoc irritatior, quod nec subsidia vivendi suppeterent, alimentis nondum ex usu translatis.

Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio, ad discrimen trusus est ultimum. Ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret, atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.

Quod opera consulta cogitabatur astute, ut hoc insidiarum genere Galli periret avunculus, ne eum ut praepotens acueret in fiduciam, exitiosa coeptantem. Verum navata est opera diligens, hocque dilato, Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabyllona,

v1.p.82
aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores occultius distributo, et tumor consenuit militum, et salus est in tuto locata praefecti. Deinde cibo abunde perlato, castra die praedicto sunt mota.

Emensis itaque difficultatibus multis, et nive obrutis callibus plurimis, ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna, pontem suspendere navium compage Romani vi nimia vetabantur, ritu grandinis undique convolantibus telis; et cum id impossibile videretur, imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat.