Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Dumque ibi diu moratur, commeatus opperiens, quorum
Miles tamen interea omnis apud collectus, morarum impatiens saeviebat, hoc irritatior, quod nec subsidia vivendi suppeterent, alimentis nondum ex usu translatis.
Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio, ad discrimen trusus est ultimum. Ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret, atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.
Quod opera consulta cogitabatur astute, ut hoc insidiarum genere Galli periret avunculus, ne eum ut praepotens acueret in fiduciam, exitiosa coeptantem. Verum navata est opera diligens, hocque dilato, Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabyllona,
Emensis itaque difficultatibus multis, et nive obrutis callibus plurimis, ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna, pontem suspendere navium compage Romani vi nimia vetabantur, ritu grandinis undique convolantibus telis; et cum id impossibile videretur, imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat.
Ecce autem ex index quidam regionum gnarus advenit, et mercede accepta, vadosum locum nocte monstravit, unde superari potuit flumen. Et potuisset aliorsum intentis hostibus exercitus inde transgressus, nullo id opinante, cuncta vastare, ni pauci ex eadem gente, quibus erat honoratioris militis cura commissa, populares suos haec per nuntios docuissent occultos, ut quidam existimabant.
Infamabat autem haec suspicio Latinum domesticorum comitem et Agilonem tribunum stabuli atque Scudilonem scutariorum rectorem, qui tunc, ut dextris suis gestantes rem publicam, .
At barbari suscepto pro[*](pro, added by G; V omits.) instantium rerum ratione consilio, dirimentibus forte auspicibus, vel congredi prohibente auctoritate sacrorum, mollito rigore, quo
Tentis igitur regis utriusque legatis, et negotio tectius diu , cum pacem oportere tribui quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re[*](re, E2bG; re turn, A; rerum, V.) fore sententiarum via concinens approbasset, advocato in contionem exercitu, imperator pro tempore pauca dicturus, tribunali adsistens, circumdatus potestatum coetu celsarum, ad hunc disseruit modum:
Nemo (quaeso) miretur, si post exsudatos labores itinerum longos, congestosque adfatim commeatus, fiducia vestri ductante, barbaricos pagos adventans, velut mutato repente consilio, ad placidiora deverti.
Pro suo enim loco et animo, quisque vestrum reputans id inveniet verum, quod miles ubique, licet membris vigentibus ,[*](firmius, V, Pet.; firmior, Clark.) se solum vitamque propriam circumspicit et defendit, imperator vero officiorum, dum aequis omnibus consulit, plenus,[*](consulit, plenus, added, by Novák.) alienae custos salutis, nihil non ad sui spectare tutelam rationes populorum cognoscit,[*](rationes populorum cognoscit, BG: ratio (lac. of 33 letters), V.) et remedia cuncta quae status negotiorum admittit, arripere debet alacriter, secunda numinis voluntate delata.
Ut[*](ut, Lind.; id, V.) in breve igitur conferam et ostendam qua ex causa omnes vos simul adesse
Arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extimarum diffundit, excellenter accrescens, Alamannorum reges et populi formidantes, per oratores quos videtis, summissis cervicibus, concessionem praeteritorum poscunt et pacem. Quam ut cunctator et cautus, utiliumque monitor, (si vestra voluntas adest) tribui debere censeo multa contemplans. Primo ut Martis ambigua declinentur, dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus, quod pollicentur, tum autem ut incruenti mitigemus ferociae flatus, perniciosos saepe provinciis, postremo id reputantes, quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie, pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius etiam tuba tacente, sub iugum mittitur voluntarius, qui sentit expertus, nec fortitudinem in rebelles nec lenitatem in supplices animos abesse[*](abesse, Eyssen.; adesse, V.) Romanis.[*](Romanis, Güather in lac. of 8 letters.)
In summa tanquam arbitros vos quid suadetis opperior, ut princeps tranquillus, temperanter adhibere modum adlapsa felicitate decernens. Non enim inertiae sed modestiae humanitatique (mihi credite) hoc quod recte consultum est adsignabitur.
Mox dicta finierat, omnis ad quae
Ubi curarum abiectis ponderibus aliis, tamquam nodum et [*](obicem, R. Unger; odiem, V.) difficillimum, Caesarem convellere nisu valido cogitabat; eique deliberanti cum proximis, clandestinis colloquiis et nocturnis, qua vi quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis, per simulationem tractatus publici nimis urgentis,[*](urgentis, N , Val.; argentis, V.) eundem placuerat Gallum, ut auxilio destitutus, sine ullo interiret .
Huic sententiae versabilium adulatorum refragantibus globis, inter quos erat , ad insidiandum acer et flagrans, et Eusebius praepositus cubiculi effusior ad nocendum, id occurrebat, Caesare discedente, Ursicinum in oriente perniciose
Eisdemque residui regii accessere spadones, quorum ea tempestate plus habendi cupiditas ultra mortalem modum adolescebat, inter ministeria vitae secretioris per arcanos susurros nutrimenta fictis criminibus subserentes; qui ponderibus invidiae gravioris virum fortissimum opprimebant, subolescere imperio adultos eius filios mussitantes, decore corporum favorabiles et aetate, per multiplicem armaturae scientiam, agilitatenque membrorum, inter cotidiana proludia exercitus, consulto consilio cognitos: Gallum suopte ingenio trucem, per suppositos quosdam ad saeva facinora ideo animatum, ut eo digna omnium detestatione exoso, ad magistri equitum liberos principatus insignia transferantur.