Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Mox dicta finierat, omnis ad quae

v1.p.88
imperator voluit promptior, laudato consilio, consensit in pacem, ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris[*](et crebris, V; e crebris, E, Momm.; e om. A.) fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse; cum autem bella moverentur externa, accidisse plerumque luctuosa. Icto post haec foedere gentium ritu, perfectaque sollemnitate, imperator Mediolanum ad hiberna discessit.

Ubi curarum abiectis ponderibus aliis, tamquam nodum et [*](obicem, R. Unger; odiem, V.) difficillimum, Caesarem convellere nisu valido cogitabat; eique deliberanti cum proximis, clandestinis colloquiis et nocturnis, qua vi quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis, per simulationem tractatus publici nimis urgentis,[*](urgentis, N , Val.; argentis, V.) eundem placuerat Gallum, ut auxilio destitutus, sine ullo interiret .

Huic sententiae versabilium adulatorum refragantibus globis, inter quos erat , ad insidiandum acer et flagrans, et Eusebius praepositus cubiculi effusior ad nocendum, id occurrebat, Caesare discedente, Ursicinum in oriente perniciose

v1.p.90
relinquendum, si nullus esset qui prohiberet[*](prohiberet, EAg; prohibeat, G; prohibet, V; prohibebit,Clark.) altiora meditaturum.

Eisdemque residui regii accessere spadones, quorum ea tempestate plus habendi cupiditas ultra mortalem modum adolescebat, inter ministeria vitae secretioris per arcanos susurros nutrimenta fictis criminibus subserentes; qui ponderibus invidiae gravioris virum fortissimum opprimebant, subolescere imperio adultos eius filios mussitantes, decore corporum favorabiles et aetate, per multiplicem armaturae scientiam, agilitatenque membrorum, inter cotidiana proludia exercitus, consulto consilio cognitos: Gallum suopte ingenio trucem, per suppositos quosdam ad saeva facinora ideo animatum, ut eo digna omnium detestatione exoso, ad magistri equitum liberos principatus insignia transferantur.

Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent, expositas semper eius modi rumoribus et patentes, vario animi[*](animi, Her.; animo, V.) motu miscente[*](motumiscente, Her. (cf. Aen. xii. 217); tumiscente, V.|) consilia, tandem id ut optimum factu elegit: et Ursicinum primum ad se venire summo cum honore mandavit, ea specie ut pro rerum tune urgentium captu, disponeretur concordi consilio, quibus virium incrementis, Parthicarum gentium arma minantium impetus frangerentur.

Et nequid suspicaretur adversi venturus, vicarius eius (dum redit) Prosper missus est comes; acceptisque litteris, et copia rei

v1.p.92
vehiculariae data, Mediolanum itineribus properavimus magnis.