Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nam quia diabolus non natura malus est, hinc facilius discitur, quia poena non promitteretur ei qui non fecerat quod nescierat. iniquum est enim punire eum qui non facit aliud [*](11 Gen. 4, 9 12 Gen. 4, 9 18 cf. Act. 3, 15 20 Matth. 27,25 ) [*](ckf. PG) [*]( 1 patre FB dicitur NX 3 imitator FB nomini NF homine (corr.) C. 6 Cain] cum FB .. A 8 parricidi X innidit MN 10 tippum (corr. tipum) C 11 patri M 12 praernmpens X 18 se om. C 14 caecatur X 15 putare FB 16 hllius M 17 cam (eorr.) N 19 praementes C 25 a non incipit rursus G 26 dicitur N disceditur FG discec.itur (corr.) A diaciditur B 27 ponere C )

189
quam quod suae est naturae; et magis istud malum est, si hoc exigas ab aliquo, quod scias illum non posse. quam ob rem iuste plectendus est, quem cum constet scire ac facere posse bonum agit malum. hoc etiam ex uerbis saluatoris poterit aduerti; ait enim, sicut supra memoratum est: pater uester homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit. igitur si per naturam mendax est, quo modo dicitur in ueritate non stetisse? hic enim in ueritate non stat, qui in ueritate non permanet. constat ergo diabolum in ueritate fuisse, sed non perseuerasse. denique legimus per profetam dicentem dominum: si stetissent, inquit, in substantia mea, id est \'in lege mea\', et apostolus ad Galatas: state, inquit, et nolite iterum seruitutis iugo cohiberi. quid tam apertum? hoc enim mandat, ut de cetero permaneant in mandatis eius. quod si diabolus seruasset, steterat in substantia et lege dei. fundamentum est enim lex seruantibus eam.

Quo modo ergo quibusdam uidetur diabolum aut malum a deo factum aut propriam habere originem, id est ex nullo ortum, quod utrumque deo uidetur contrarium? qui enim ad hoc illum dicit factum, ut esset malus, inperfectae putat deum bonitatis, quia perfectus bonus non facit malum; qui uero originis eius deum auctorem esse non credit, dominium deo abnegat. per hoc enim, cum omnia dei sint, aliquid esse arbitrantur quod minime ad deum pertineat, quos oportet poenas perpeti, cum uiderint cuncta a deo iudicari per Christum. [*]( 6 Ioh. 8, 44 11 Hier. 23, 22 12 Gal. 5, 1 22 cf. II Petro 2, 1. 10 25 cf. Ioh. 5, 22 ) [*](drf. P) [*]( 1 est naturae] est naturae est C 2 scias] ...as (sci 8. ras.) M 3 cum om. X 4.agit N 5 memoratam C 6 homicuda (corr.) M 11 dominum] dno M om. X 12 galathas N 14 permaneat C quid (corr.) C 18 aut] an K proprium M, (corr.) C 21 deum] add. esse CNX 22 non] con X dominium] dnni XX 23 deo] dm X omnibus M 24 arbitratur CNX deum] dSm X pertinet N 25 indicare M (corr.), X (A corr.))

190
XCVIIII. QVID SIT \'TEMTATIO UOS NON ADPREHENDAT NISI HUMANA.\'

Non sine prouidentia, ut arbitror, magister gentium, apostolus noster, temptatio ut nos adprehendat exoptat, sed humana dumtaxat, quia diuina temptatio perniciem parit. hac enim Iudaei adprehensi serpentibus perierunt; agentes enim sub lege dei de prouidentia eius dubitabant. ac per hoc ne diuina nos sed humana temptatio adprehendat, hortatur. hic enim deum temptare dicitur, qui sub nomine eius agens ab idolis sperat salutem, quia non habet deum probatum. omne enim quod probatum non est temptatur et quod temptatur in dubium uenit. ac per hoc diuina temptatio mortalis est, humana uero temptatio salutaris, quia, sicut de deo dubitare perniciosum est, ita de homine desperare propter dei legem saluberrimum est. quam ob rem prouidenter apostolus: temptatio uos, inquit, non adprehendat nisi humana, ut propter dei legem ab hominibus temptati fortes inueniamur dubitantibus de nobis hominibus carnalibus, deo autem probati simus, quia qui probati deo non sunt temptantur ut emendentur.

Duplex ergo temptatio est; aliquando enim quasi fideles, aliquando quasi diffidentes temptamurutfidelium temptatio humana sit. propter fidem enim ab hominibus tribulamur — temptant enim nos, si possint abducere nos a fide -, propter diffidentiam autem [*](1 I Cor. 10, 13 5 cf. I Cor. 10, 9 (Kum. 21, 6) 9 cf. Act. 15, 10. Ex. 17, 2 etc. lo I Cor. 10, 13 ) [*](d4.P) [*]( 1 adpropehendat M 4 nos non adprehendat A (non s. I.) B huinanam NX 5 dumtaxat quia diuina om. M temptio N perni.em (ci s. ras.) C hac] haec F, «(\'.r hac) A hac (ex hec uel hoc) If 6 adprehendensi C adprehendens (corr. adprehendente) N, X a serpentibus N periuerunt C agentibus N 7 dei lege CN dinino (corr.) N 8 hortatnrl optatur GA hic] hinc X 9 deum om. N nomini N 10 omni (corr.) C 11 temptator M 12 hac (corr.) N 15 quam] quod (corr.) M 16 adprehendit (corr.) C 17 fortes] forte si CNX 18 aut X sumus CX 19 qui om. M ....temptantur N 21 diffidenter M deMentes CNFB temptio N 23 adducere C (corr.), N nos om. N differentiam CNX )

191
temptantur, ut angustiati paenitentes redeant in uiam, sicut factum est et Iudaeis. cum enim diffiderent de prouidentia dei, temptati sunt a serpentibus, ut dolore correpti emendarentur. deus enim sic temptat, ut corrigat huius modi homines. est et alia temptatio, qua temptatus est Abraham et Iob nec non et Tobias, famuli dei, ut Abraham per tribulationem oblati unici et dilectissimi filii uberiorem fructum iustitiae haberet ad aeternam gloriam, Iob autem amissione totius substantiae augmentaretur diuitiis locupletatus in caelis et in terra; Tobias uero caecitatem luminum passus sic prouectior extitit, ut et ad praesens gloriosus fieret receptis oculis et in futurum seruaretur ei claritas perpetua, quia ad hoc probantur iusti, ut proficiant. ideoque in temptatione robusto animo esse debemus scientes non ad deminutionem nostram hoc proficere, sed ad augmentum, si modo aequo animo toleremus per Christum.

C. DE EUANGELIO MATHEO.

Audistis, fratres carissimi, quae contestetur euangelium dicente domino: confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruolis. ita, pater, quoniam sic fuit placitum ante te. igitur, si dictorum sensum inspiciamus, uidebimus ea, quae ad exhortationem [*]( 1 cf. Num. 21, 7—9 6 cr. Gen. 22. 9-18 8 cf. Hiob 1, 14-19 9 cf. Hiob 42, 12. 13. 17 a cf. Tob. 2, 10 (11) 11 cf. Tob. 11, 13 (14) 19 Matth. 11, 25. 26 ) [*](\'rĮ. p) [*]( 1 temptatur M temptamur G, A (corr.) angusati C redeunt (fA uia X 2 dim. (add. derent 8. I.) M 5 temptatus] temptator C\' 8 ad om. X 10 c(a)ecitatum CFB caeci tantum G caecita.tum (corr.) A et om. X 11 ad om. (add. s. I.) C 14 deminutionem scripsi diminutionem codd. ad om. MN 15 tolleramus C tolleremus N (corr.), F,A (corr.) tolleremur G 17 mathei NX 18 auditis (corr.) C karissimi NX quae conteatetnr] quaecos testetur F quae costestetur (pr. a partim eras.) B in euangelium M 19 dni CFB 20 quodj qui N )

192
credentium a domino dicta sunt, eorum qui, propter quod mundanam sapientiam spernunt, paruuli uidentur sapientibus mundi, qui nullo testimonio commendati sapientes uolunt dici. idcirco indignum uisum est deo his ostendere ueritatem, humilibus autem, qui nihil de se praesumentes dei se uoluntati inclinant, aequitate cogente salutaria reuelanda sunt hic enim prudens deo est et salutis suae memor, qui scientiae suae anteponit dei legem, quam utique uidet non uerborum strepitu fulciri, sed rerum uirtutibus. et sine dubio hic stultus et uanus est, qui huic rei se commendat, quae nulla munitur praerogatiua signorum.

Unde non litteratis saeculi regnum deus promisit, sed fidelibus; neque scrutatoribus siderum aeternitatem pollicetur, sed recte agentibus; nec dialecticis, qui fraude et minutis quibusdam uerum excludere nituntur, gloriam dat, sed bonae uoluntatis hominibus, qui accurati magis uita sunt quam sermone. istos enim reprobat deus, qui oratione clari sermonis uti uolunt quam bonis actibus. nam et gloriam dei in se uult conuertere, qui rem dei uerbis exornare se putat. res enim ipsae per se placere debent, ut non sermo, sed sensus laudetur. si enim sensus auctor est litterae et uerba propter res significandas inuenta sunt, cur non magis res ipsae puro sensu promendae sunt, ut facilius mentem incitent ad salutem? ideoque piscatores elegit dominus nostros apostolos, homines simplices et sine litteris, qui sine aliqua uersutia fidem seruando et bene uiuendo dei in se ostenderent ueritatem. unde et apostolus Paulus: et ego ueniens, inquit, [*](2 cf. I Cor. 1, 20. 3, 19 7 cf. Rom. 14, 6 16 cf. Luc. 2, U 24 cf. Matth. 4, 18. 19. Marc. 1, 16. 17 25 cf. Act. 4, 13 27 I Cor. 2, 1 )[*](d,(f.P) [*](1 eant om. N 4 deo] a deo GA his] hic FB 9 strepitap (corr.) N 14 frada (corr. frauda, u s. I.) M 17 quam] quem GA 19 qui rem] quem X 23 facilius (fa in ras.) N 24 noster GA 25 apostolus (corr.) C simplices] principes M sine pr.} sene (corr.) G sine alt.] sina M 26 et om. M 27 inquit ad uosj ad uos inquit X )

193
ad uos, fratres, ueni non in sublimitate sermonis ant sapientiae, inter cetera: quia non, ait, in sermone eat regnum dei, sed in uirtute, ut, quia uerba contradictioni obnoxia sunt, dei legi uirtus testis existeret, cui omnis cedit sermonum sublimitas.

Itaque haec idcirco praemissa sunt, fratres carissimi, ut consuleretur simplicioribus, ne se forte indignos putarent gratia dei, quia minime sunt litteris forensibus eruditi, cum magis ad laudem proficiat simplicitas eorum, quando quod prudentes mundi non uident superbia litterarum, hi credunt, non uerbis sed consilio prudentes. sciunt enim in bonis operibus requiescere deum et fidem quaerere, non cultum sermonem. legunt enim dicentem dominum: in quo requiescam, nisi in humili et mansueto et tremente uerba mea? quam ob rem, ut digni efficiamur ad promissa praemia, ea quae a domino iubentur facere debemus, securi quia hos diligit dominus, qui uerba eius custodiunt. sic enim dixit discipulis suis: si diligitis me, praecepta mea seruate, ut in his domino seruientes regni eius heredes esse possimus per legum Christum dominum nostrum.

CI. DE IACTANTIA ROMANORUM LEUITARUM.

Dum iussis caritatis parere uolumus, in uituperationem forte cademus, qui de re, quae nulli aliquando in dubium uenit, scribimus, quia, cum amicitiam offendere nolumus, studium, quod ad aliquam rem occultam reuelandam proficere debuit, intricamus, quamuis propter nimiam stultitiam [*](2 I Cor. 4, 20 9 cf. I Cor. 1, 20. 3, 19 13 Esai. 66. 2 17 lob. 14, 15 18 cf. Eph. 5, 5. Iac. 2, 5 )[*](def.J\' ) [*](1 in om. G, Å (add. 8. I.) 3 contradictione N 6 karissimi NX 7 consoleretnr CG, A (corr. mJ2) se om. N 8 minima N 9 quan N prudenter N 10 hij hic C hii GA 16 debemus] redebemus (corr.) C redebimns N (re eras.), X (corr. A) qui] quia MC qui* N 18 in om. X 19 possumus C dominum nostrum om. X 20 leuitarum (corr. add. s. l. alt. u atr.) M le»uitarum C 21 uolum parere C oitnperatione FB 22 quae om. M dubium inuenit C 24 ad om. MX profere M ) [*]( I.. P*.-Ang. Quaest. tent. ) [*]( 13 )

194
cuiusdam hoc adseuerantis, quod in subiectis pandemus, istud et nobis iniunxerit caritas memorata, ne. cum nemo ad haec diu responderet, in peius proficeret et diu in uano exercitatus emendari non possit. hoc enim caritatis studium est. quae non quaerit quae sua sunt.

Quidam igitur, qui nomen habet falsi dei, duce stultitia et ciuitatis Romanae iactantia leuitas sacerdotibus et diaconos presbiteris coaequare contendit, non dicam praeferre. quia stultius est et forte incredibile uideatur et nos non emendatores, sed calumniatores habeamur. qua igitur lege quaue consuetudine, quonam exemplo hoc adgredi audeat, nullum scire arbitror, ut istos, quibus consessus in ecclesia datus est minime, his coaequet qui. propter quod antistites dei sunt, in domo dei et in honore Christi cum dignitate considunt. quae audacia est presbiteris ministros ipsorum pares facere! quae temeritatis uana praesumptio sacerdotibus baiulos tabernaculi et omnium uasorum eius et lignorum concisores et portitores* aquae conferre! hoc enim officium fuit leuitarum. tale est, si praefectis officiales, dominis serui aequentur. hoc enim scriptum est dicente domino ad Moysen: accipe tribum Leui de medio filiorum Israhel et statue illos ante Aaron sacerdotem et deseruient ei. quid hoc exemplo apertius, quod etiam nunc in ecclesia custoditur? [*](5 I Cor. 18, 5 16 cf. I Par. 23, 26 17 cf. los. 9, 33 t27} 20 Num. 3, 6. cf. 3, 12 )[*](rlęf. P) [*](1 paudimua GA istud] istunt M et Engelbrecht ut codtl. -...--,......... \'I .., ..1 3 et] ut JV 4 etnendare N posset GA 6 qui nomen habetl quid habet nomen C nomen quid habet N quid nomen habet X falt!i deiJ falsi dere querunt C\' falsi dici A stultitiam X 7 iactantiae N 8 praeferri GA 9 est om. X e.uiendatorca M 10 quane] quae uel F ucl qua GA qua ucl B 11 audiat (corr.) C 12 cunaensus codd. (corr. Am.2 mg.) 13 coaequat X 15 praebiteris M 16 temeritas MNFG timeritas (corr. tcmeritas) C baiolas (\' baiolus (?) (corr.) N baiolos X (alt. 0 in ras. A, cwr. B) 17 purtiores C, (corr. rec.) N 19 dominicis M aequentur* M 20 leuui M )

195

Quamquam Romanae ecclesiae diaconi modice inuerecundiores uideantur, sedendi tamen dignitatem in ecclesia non praesumunt. ut autem non omnia ministeria obsequiorum per ordinem agant, multitudo facit clericorum. nam utique et altare portarent et uasa eius, et aquam in manus funderent sacerdoti, sicut uidemus per omnes ecclesias et sicut constitutum est a domino per Moysen. aut numquid meliores Heliseo sunt, qui aquam fundebat in manus Heliae?

Sic autem diaconos aduersus presbiteros defendit, quasi ex presbyteris diaconi et non ex diaconibus presbiteri ordinentur. sed quia Romanae ecclesiae ministri sunt, idcirco honorabiliores putantur quam apud ceteras ecclesias propter magnificentiam urbis Romae, quae caput esse uidetur omnium ciuitatum. si ita est, hoc debent et sacerdotibus suis uindicare, quia, si hi qui inferiores sunt crescunt propter magnificentiam, ciuitatis, quanto magis qui potiores sunt sublimandi sunt! quicquid enim officialibus praestatur, augmentum fit potestati, sicut honor serui ad laudem proficit \'domini, quamquam apud iustum iudicem deum uni cuique hic honor maneat, qui creatus est singulis ecclesiarum officiis, ut qui diaconus est diaconii honorem per omnes ecclesias habeat - non enim qualiscumque honor est antistiti dei seruire, in ecclesia dumtaxat — et sacerdos totius honoris ecclesiastici dignus habeatur. [*]( 6 cf. Nam. 3, 31 8 cf. IIII Heg. 3, 11 19 cf. Ps. 7, 12. II Tim. 4, 8 ) [*](itl, iJ) [*]( 1 diconi X inaenerecandiores (ne partim eras.) M inuericondiores CX a inistena (corr.) M 5 fundennt C funderunt OA 6 uidimus . CNX constitum MG 8 quia G 9 diaconus (corr.) M defnndit X (corr. Am2 rng., B) 10 praebiteris M diaconis C et non om. M 11 honorabiliore (corr. rec.) M honerabiliores (corr.) C 14 uindicare om. C 15 quia si hi] quia sibi M quasi hi X quia si hii GA. qui om. CNFB magmagniifcentiam M 16 quae C potentiores GA om. pr. sunt N 18 domini] dill M aput dm (dm eras.) M 19 hic om. X creatus] cretus M (corr. rec. decretus), NF, A (corr. m2 decretus) 20 diaconus] diconus (COfT. rec.) M 21 diaconii] diaconi CX 22 ecclesiam CX 23 ecclesiasticae C ) [*]( 13* )

196
maior enim ordo intra se et apud se habet et minorem; presbiter enim et diaconi agit officium et exorcistae et lectoris,.

Presbiterum autem intellegi episcopum probat Paulus apostolus, cum quando Timotheum. quem ordinauit presbiterum. instruit qualem debeat creare episcopum. quid est enim episcopus, nisi primus presbiter, hoc est summus sacerdos? denique non aliter quam conpresbiteros hos uocat et consacerdotes; numquid et ministros condiaconos suos dicit episcopus? non utique, quia multo inferiores sunt et turpe est iudici dicere primiscrinium. nam in Alexandria et per totam Aegyptum, si desit episcopus, consignat presbiter.