Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quo modo ergo patrem habere dicetur, qui auctor sceleris eius habeatur? aut unde probatur ab initio homicida fuisse? sed scriptura illum, qui eius fuerit imitator, nomine eius appellat, ut, quia ab opere nomen accepit, omnis qui malum opus fecerit non inmerito diabolus nominetur. saluator ergo hoc loco Cain diabolum appellauit, quia operum eius aemulus. dum inuidet fratri, homicidium perpetrauit exemplum relinquens crudelitatis parricidii; sicut et diabolus, dum inuidet homini facto ad imaginem dei, malignitatem operis sui cumulauit typum praebens errori. hinc itaque etiam mendax extitit Cain dicente sibi deo: ubi est Abel frater tuus? qui patris sui imbutus malitia in mendacium prorumpens: nescio, inquit, ut, cui uitam extorserat, ubi esset nescire se simularet sic furore caecatus, ut deo sic responderet quasi homini, quem putaret se posse celare.
Igitur huius imitatores facti Iudaei etiam ipsum dominum occiderunt, Cain potius fratricidam patrem uolentes habere quam deum, ut totius sanguinis effusi rei fierent. auctorem enim uitae perimentes totius sceleris principes extiterunt, ita ut huic malo etiam filios suos obligarent dicentes: sanguis eius super nos et super filios nostros. ut enim Pilato suaderent nihil mali esse quod petebant, in filios suos retorqueri dixerunt, si esset iniustum, quia, ut furori suo satis facerent, nec filiis suis parcere uoluerunt.
Nam quia diabolus non natura malus est, hinc facilius discitur, quia poena non promitteretur ei qui non fecerat quod nescierat. iniquum est enim punire eum qui non facit aliud [*](11 Gen. 4, 9 12 Gen. 4, 9 18 cf. Act. 3, 15 20 Matth. 27,25 ) [*](ckf. PG) [*]( 1 patre FB dicitur NX 3 imitator FB nomini NF homine (corr.) C. 6 Cain] cum FB .. A 8 parricidi X innidit MN 10 tippum (corr. tipum) C 11 patri M 12 praernmpens X 18 se om. C 14 caecatur X 15 putare FB 16 hllius M 17 cam (eorr.) N 19 praementes C 25 a non incipit rursus G 26 dicitur N disceditur FG discec.itur (corr.) A diaciditur B 27 ponere C )