Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quo modo ergo patrem habere dicetur, qui auctor sceleris eius habeatur? aut unde probatur ab initio homicida fuisse? sed scriptura illum, qui eius fuerit imitator, nomine eius appellat, ut, quia ab opere nomen accepit, omnis qui malum opus fecerit non inmerito diabolus nominetur. saluator ergo hoc loco Cain diabolum appellauit, quia operum eius aemulus. dum inuidet fratri, homicidium perpetrauit exemplum relinquens crudelitatis parricidii; sicut et diabolus, dum inuidet homini facto ad imaginem dei, malignitatem operis sui cumulauit typum praebens errori. hinc itaque etiam mendax extitit Cain dicente sibi deo: ubi est Abel frater tuus? qui patris sui imbutus malitia in mendacium prorumpens: nescio, inquit, ut, cui uitam extorserat, ubi esset nescire se simularet sic furore caecatus, ut deo sic responderet quasi homini, quem putaret se posse celare.