Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et ad Corinthios in epistula prima praeterito ordine, qui in traditione fidei est, ab spiritu sancto incipit gratiarum et ministeriorum memorare operationes et subiungit dominum Iesum et tertium ponit deum, quem et in spiritu sancto et in domino dicit operari, sicut ait et dominus: pater manens in me ipse operatur. per id quod enim de deo patre est et spiritus sanctus et Christus, operatio eorum opus est dei. denique sanctum spiritum idem dicit et dominum, et dominum idem dicit et deum - hoc propter unitatem naturae —; cum ergo hoc loco idem deum, qui est et dominus, dicat operari omnia in omnibus, inferius sic conclusit dicens: omnia autem haec operatur unus adque idem spiritus diuidens uni cuique prout uult. quid tam apertum tres unius esse operationis, quia operante uno operari dicuntur tres? quare, nisi quia unius sunt diuinitatis? nam non est ambiguum donum gratiarum proprie spiritum sanctum operari. sed ut deum et dominum et spiritum sanctum unum esse propter naturae [*](1 I Ioh. 4, 18 5 I Cor. 2. 11 11 cf. I Cor. 12, 4-6 14 Ioh. 14, 10 19 cf. I Cor. 12, 6 20 I Cor. 12, 11 ) [*](titf. PG) [*]( 2 et om. CNX suo] sčo CN, A. (corr.) 3 ambigetur X 8 quid! quod C 10 corintheos MF, A (corr.) ehorrintheos C corinthoos B 11 ab} ad M sancto spiritu C 13 in om. M 14 et om. X 17 dominun)] dno M din N et dominum idem dicit et deum om. N dominum] dno M 18 idem] idest M 20 infernus (corr.) C omnia hec (?) (eras. hec) N 23 operationes F\'B uno om. X operari dicuntur] operantur N 24 unus C 25 operari om. (add. 8. I.) N )

185
indifferentiam doceret, opus spiritus sancti trium esse opus ostendit. et ut manifestaret quia solius, quantum ad personam pertinet, spiritus sancti opus est: haec autem omnia. inquit, operaturunus adque idem spiritus diuidens uni cuique prout uult. ideo \'prout uult), quia uoluntas eius uoluntas est dei. non enim dixit (prout uult deus,\' sed (prout uult spiritus). creatura enim cogit se, ut dei faciat uoluntatem; spiritus autem sanctus naturaliter hoc uult