Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Nunc subicienda sunt, quae in hunc sensum ordinat scriptura. legitur in Eseia quia dominum sabaoth uiderit in throno maiestatis sedentem, quem Iohannes euangelista Christum esse intellexit dicens inter alia: haec dixit Eseias, quando uidit maiestatem eius et locutus est de eo. hunc apostolus sanctum dicit esse spiritum. ait enim in nouissima parte Actuum Apostolorum: bene locutus est spiritus sanctus ad patres uestros dicens: aure audietis et non intellegitis tis et cetera. haec uerba a domino sabaoth dicta sunt. hic est unus deus, qui siue pater intellegatur siue filius siue spiritus sanctus, non est contrarium. quia una eorum diuinitas et potestas est. nam si in unius praefecti praetorio programmate etiam ceteri praefecti iubere dicuntur propter auctoritatem unius potestatis, quanto magis in unius dei imperio, si locutus unus e tribus fuerit, non incongrue dicentur tres locuti! est enim eorum et natura et uoluntas una. [*]( 4 I Ioh. 2, 1. 2 6 Ioh. 14, 6 10 cf: Esai. 6, 1 12 Ioli. 12, 41 15 Act. 28, 25. 26 ) [*](def. PG) [*]( 1 paraclitum N paraclytum X uobis (eras.) M 3 metendum M se utique paracletum probat] alium paracletum se utique probat C 6 peccatiatis (tis exp.) M 8 spu sCo X 10 scriptura (c s. rat.) M quia (u in ,\'as.). N om. X dns CFB 11 magestates Bedemtem M iohannis C 13 locutus est] lo M 16 scds (corr.) N 17 intellegetis NAB 18 pater] add. esse CNX 20 et] et una N 21 ceteri] caelestem X prae«fecti M 23 unius C (corr.), N e] et MCN 24 dicetur N )
Solent iterum praeiudicare sancto spiritui, quod ideo degener intellegatur, quia in ordine tertius ponitur, cum tanta simplicitas sit in scripturis diuinis, ut aliquando inuenias tertium primum positum. ut enim causa se tulerit, sic et ponuntur. nullius enim iniuria est, quia una eorum diuinitas est. denique legimus in Eseia dicente domino: ego sum primus et ego in aeternum et manus mea fundauit terram, dextera mea solidauit caelum, et in subiectis: ego locutus sum, ego uocaui, ego adduxi eum et i prosperum iter eius feci. accedite ad me et audite haec: non in occulto ab initio locutus sum; cum fierent, illic eram et nunc dominus misit me et spiritus eius. quem uis esse qui fundauit terram? ipse enim dicit missum se esse. numquid patrem? absit. filius ergo est qui se missum dicit a deo et spiritu sancto. ecce paria sunt ista inter filium et spiritum sanctum. sicut enim a patre et filio missus legitur spiritus sanctus, ita et a deo et spiritu sancto missus est Christus. hoc enim solius patris peculiare est, ne missus dicatur.
Accipe dicta apostoli, qui alio ordine conplectitur trinitatem; dicit enim inter cetera in epistula ad Thessalonicenses secunda: dominus dirigat corda uestra in caritate dei et patientia Christi, quem, putas, dicit dominum nisi spiritum sanctum? et quid mirum cum, quem in throno maiestatis sedentem Eseias uiderit, hic ipsum dicat spiritum sanctum dominum sabaoth, sicut supra ostendimus? et Iohannes apostolus deum intellegi in spiritu sancto [*](6 Esai. 48, 12. 13 9 Eeai. 48, 15. 16 16 cf. Ioh. 15, 26 22 II Thess. 8, 5 25 cf. Esai. 6, 1 )[*](tf. pr;) [*](2 degeneri M degenera C 8 symplitas M 4 clausa setulerit M causaetolerit N 8 terra FB 9 sum om. M 11 occulto] culo et (culo eras. m. rec. et corr. culliculo) M 12 illic] et add. M 15 patria M 17 sCs sps CN 20 accipe (ac in ras.) C 21 tessolouicenses (add. h s. I.) C thesalonicenses NA 23 et] in add,. C, (s. I.) N 24 dnoJf 25 magestates M dicat om. M 26 dfto M 27 iohannis CN )