Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Solent etiam ipsi deo patri aliam facere quaestionem dicentes: \'accessit illi, ut generaret, aut eius naturae est, ut semper generet?\' quod ideo afferunt, ut et deum mendacem asserant, qui se Christum generasse testatur, et Christum non uerum, sed adoptiuum faciant. (si enim generauit\', inquiunt, \'semper debet generare, ut, quia non semper generat, nec Christum genuisse credatur\', quasi mundum negetur fecisse, quia alios non facit. quae inreuerentia, quae indisciplinatio est legem deo ponere ut: \'si genuit, aut multos genuit aut unum generare non potuit,\' nec ipsi domino credentes, qui se unicum dei filium protestatus est!

Post haec quae supra ostensa sunt aequalia patri et filio, uideamus an his concordent ea quae de sancto spiritu scripta sunt, ut trinitas, quam in salutari professione retinemus, non recipiat discrepantiam naturae, quo modo non habet fidei diuersitatem. quando enim salus sine aliquo ex his non est, una eorum trium uidetur potestas, quae in se credentibus dat salutem. quoniam ad testimonium filii uerba patris protulimus, nunc ad testimonium spiritus sancti uerbis utamur filii, quibus non differre a se spiritum sanctum protestatur, ut, cum filio pater et filius spiritui sancto testis est, unius esse naturae trinitas intellegatur. dicit ergo inter cetera dominus: rogabo [*](8 of. I Ioh. 1, 10 9 cf. Matth. 3, 17 etc. 16 cf. Ioh. 3, 16 27 Iob. 14, 16. 17 ) [*]( G ) [*]( 4 led-bomo om. M 8 afferant M 9 asaerunt C 10 sed-enim om. M adoptatiiram CFB 11 non] nec N 13 qaia] qui MX indisriplinatio eat] indiiciplinationem F, A (exp. et eras. nem) 14 multus C 15 ipei dfio (sid in ras.) M 16 unicum dei filiam protestatus] anitatusJf 17 qaae] ut M patris X 18 filio (corr. fllii) A concordant CNX ea om. N apiritu sancto M (corr.), A 24 uerba M 25 differre a] deferea C differri a NX 26 pater et] patent N 27 ergo] etiam N )

182
patrem et alium paracletum dabit uobis, ut uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis. cum alium paracletum mittendum dicit, se utique paracletum probat. nam et legitur in epistula Iohannis; dicit enim: habemus aduocatum apud patrem, Iesum Christum, qui exorat pro peccatis nostris, et iterum dicit dominus: ego sum ueritas. ecce aperta unitas spiritus sancti et filii dei; quae de se enim filius, eadem loquitur et de sancto spiritu.

Nunc subicienda sunt, quae in hunc sensum ordinat scriptura. legitur in Eseia quia dominum sabaoth uiderit in throno maiestatis sedentem, quem Iohannes euangelista Christum esse intellexit dicens inter alia: haec dixit Eseias, quando uidit maiestatem eius et locutus est de eo. hunc apostolus sanctum dicit esse spiritum. ait enim in nouissima parte Actuum Apostolorum: bene locutus est spiritus sanctus ad patres uestros dicens: aure audietis et non intellegitis tis et cetera. haec uerba a domino sabaoth dicta sunt. hic est unus deus, qui siue pater intellegatur siue filius siue spiritus sanctus, non est contrarium. quia una eorum diuinitas et potestas est. nam si in unius praefecti praetorio programmate etiam ceteri praefecti iubere dicuntur propter auctoritatem unius potestatis, quanto magis in unius dei imperio, si locutus unus e tribus fuerit, non incongrue dicentur tres locuti! est enim eorum et natura et uoluntas una. [*]( 4 I Ioh. 2, 1. 2 6 Ioh. 14, 6 10 cf: Esai. 6, 1 12 Ioli. 12, 41 15 Act. 28, 25. 26 ) [*](def. PG) [*]( 1 paraclitum N paraclytum X uobis (eras.) M 3 metendum M se utique paracletum probat] alium paracletum se utique probat C 6 peccatiatis (tis exp.) M 8 spu sCo X 10 scriptura (c s. rat.) M quia (u in ,\'as.). N om. X dns CFB 11 magestates Bedemtem M iohannis C 13 locutus est] lo M 16 scds (corr.) N 17 intellegetis NAB 18 pater] add. esse CNX 20 et] et una N 21 ceteri] caelestem X prae«fecti M 23 unius C (corr.), N e] et MCN 24 dicetur N )

183