Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quoniam ergo hac astutiae calliditate utuntur contra filium dei, ex his ipsis de quibus praesumunt, quia in reliquis sunt conuicti, respondendum est eis, ut in tota summa conuicti appareant. propositio enim haec, quantum ad sensum pertinet, nullius momenti est; quantum autem ad uerba, caliginem facit ne cito appareat. sic est enim ac si Aegyptius positus in obscuro, quia causa mala bono sensu defendi non potest. ad impietatem ergo defendendam sacrilegis uerbis utuntur. si itaque haec est potentia dei, ut uerum faceret Christum esse filium sibi, cum de ipso non esset natus, ergo talem illum [*](24 cf. Ex. 10, 21 seqq. (?) )[*](def. PG) [*](1 ut quia—dispar est om. M 2 Christus om. (add. s. I.) N 4 non alt. om. FB 7 quidem] quippe N 8 uerusj ueri.s. C 9 sit pr. om. (add. 8. I.) N falsum om. M 10 filii (pr. i eras.) N 11 aliterl inalter X 14 de eo] deo FB sicl si N (corr.). A 18 non sunt M 21 ut om. M 23 momentum FB quanto M autem om. N 24 facit om. M 26 uerba X utentur (corr.) C si itaque haec] siita dehaec C si ita te (te eras.) N 28 de] de se X )

179
fecit qualis ipse est, ut hoc praestiterit factura, quod datura erat generatio. si ergo nihil interesse dicitis inter deum et Christum, poterit forte putari, quia non hoc malitiose a uobis asseritur, ut quod in uoce dicitur hoc sit et in sensu, ut, quia uerus dicitur filius, uerus sentiatur, per id quod unius substantiae est cum patre, licet non per generationem, sed per facturam, quia totum potest deus, sicut dicitis, ut factum sic sit quasi infectum.

Si autem rationis lineam sequentes non posse dicitis, quod initio continetur, aequale esse et consubstantiuum cum id quod aeternum est, reuelatis dolum malitiae uestrae, quia ut sensum uerbi eludatis, falsa uoce Christum uerum esse filium dei dicitis negantes ei quia aequalis est deo patri. non enim uerus est, si inaequalis est. poteritnum uerus dici filius, si non uerus dicatur et pater? si enim uerus est filius, erit uerus et pater; quam ueritatem aequalitas probat. quod si dispares sunt, neuter eorum uerus est sed quoniam scripturarum testimonium inritum fieri non potest, quo Christus uerus dei filius adprobatur, de deo patre natus credendus est, quia, ut ueritas haec firmaretur, et par deo et aequalis legitur.

At tu qui potentiam dei inaestimabilem praedicas, ais: \'deus generare non potest, quia simplex natura est\'; per quod etiam ipsi deo patri contumeliam facis. mendacem enim istum dicis, ut filium, quem ille suum et uerum asserit, deneges et tuam hypocrisin detegas, quia falso potentem deum praedicas. si enim potentiam dei in id quod uerum ex falso [*]( 18 cf. I lob. 5, 20 24 cf. I Ioh. 1, 10 ) [*](Hi) [*]( 1 praestiterit factara quod] prestitera quod (corr. prestiterit factor quo) N datur M 5 uerus alt.] uero MC 7 dicitur C 8 ininfectum M 10 quod edd. quo codd. et] ut N consubstantium C 12 ut] aut M elidatis N xflm... N 14 si om. M num] numquid CNX filius om. M 16 uero (corr.) M 17 dispare M neuter eorum] ne uterorum C neate eorum N neuter AB sed quoniam] . M 22 at tu] actu CNX ait C 23 natus N 25 istum] iustum M 26 detegas] denegas X falsum X. ) [*]( 12* )

180
factum asseris, praedicas, ut quod uere uerum est inludas, quanto magis hoc amplecti deberes, si bonae mentis esses, per quod uerum quod dicitur uerum probatur et deus pater testimonium quod de filio suo dedit uerum firmatur! nam dominusait:apud deum autem, inquit, omnia possibilia, ut quidquid hominibus inpossibile uidetur deo possibile sit. nam si ratio carnis respicitur, nec uirgo peperit nec Ionas in uentre ceti uixit nec mortui resurgent nec deus filium genuit. quia simplex natura non potest generare, quia nihil sine commixtione generatur in mundo. haec omnia aut simul credenda sunt aut simul refellenda. si enim ratio mundi tenenda est. in his omnibus debet auctoritatem habere; quod si aliqua ratio spiritalium est, carnalis dicendus est, qui mundi ratione infectus negat aliter quid fieri quam nouit.

Aliud iterum adsolent sua tergiuersatione proponere. aiunt enim: \'uoluntate pater genuit filium aut non?) ut, cum audierint: utique uoluntate\', statim ut inimici filii dei respondeant: \'ergo uoluntas ante filium est, ut ex hoc non aeternus appareat, cum non utique per natiuitatem initium acceperit, sed extiterit\'. et tamen si hoc putant, non solum ante filium erit uoluntas, sed et ante patrem, quia causa generationis pater et filius est. infidelitas carnales sensus sequitur in omnibus. sic enim inducit causam dei quasi hominis, ut ante deliberauerit et cogitauerit ut generaret quasi infirmitati [*](5 Matth. 19, 26 7 cf. lon. 2, 1 17 cf. loh. 1, 13 )[*](lef. PG) [*](1 inlndas quanto magis om. M 3 quod alt. om. X 4 firmaretur X 5 deum] dfim (corr.) M autem om. (add. s. /.) N inquit om. X possibilia sunt (sunt eras.) N (sunt s. l. add.) A 6 deo] apud dm (corr.) N 8 coeti NAB uizit om. M (add. s. 1.\\ X nec dS filium bis (pr. eras.) M 10 aut] autem M 11 refelenda( (re s. I.) M refella N 18 dicendaf* (cotr.) C 14 negat] neg N quod (corr.) M 16 com M 17 audiuerint CN ut] tn ras. M uti N (corr.). AB 19 com (corr.) M 22 in omnibus] hominibua (\' nominibus NX 23 aic] si X deus FB hominia*»»* C 24 et cogitauerit scripsi excogitauerit codd. quasi] qui M infirmitate X . )

181
subiectus, cum in deo neque generatio sine uoluntate fuerit neque uoluntas sine generatione. ipsa enim uoluntas generatio est. nam utique commune dictum est: \'fecit deus., \'fecit homo.; sed aliter facit deus, aliter homo. ita et in ceteris causis; sic enim de deo dicendum est, ut dignum est ei.

Solent etiam ipsi deo patri aliam facere quaestionem dicentes: \'accessit illi, ut generaret, aut eius naturae est, ut semper generet?\' quod ideo afferunt, ut et deum mendacem asserant, qui se Christum generasse testatur, et Christum non uerum, sed adoptiuum faciant. (si enim generauit\', inquiunt, \'semper debet generare, ut, quia non semper generat, nec Christum genuisse credatur\', quasi mundum negetur fecisse, quia alios non facit. quae inreuerentia, quae indisciplinatio est legem deo ponere ut: \'si genuit, aut multos genuit aut unum generare non potuit,\' nec ipsi domino credentes, qui se unicum dei filium protestatus est!