Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et ne legendi fastidium patiaris aut quaestionis singula membra curiose inspicere, do conpendium, ut et de numero dierum, qui a pascha usque ad datam legem sunt, certus sis et ab ipso facilius discas, quota feria factum est pascha. tertio die post secundum mensem lex data est; sunt ergo menses duo et dies tres. retrahe de his tredecim dies, qui ante pascha fuerunt, et reliqui erunt dies quinquaginta. quoniam autem quarta feria lex data est, hinc facile uidetur. manna prima feria data est, quia continuis sex diebus collegerunt, quae prima feria sexto decimo die fuit mensis secundi. ab hac itaque prima feria in octauum decimum diem, quo lex data est, quartam feriam inuenies. a feria uero quarta, siue ante siue retro conputes in quinquagensimum diem, quarta feria est. idcirco quia quarta feria pascha egerunt in Aegypto Iudaei et quarta feria legem acceperunt, quinta autem feria profecti sunt de Aegypto, igitur dedicatio legis est pentecoste.
Apostolus falli non potuit, qui ait: pascha nostrum immolatus est Christus, quod non suum utique, sed legis est uerbum dicente Moyse: et erit cum dicent uobis filii uestri: quae est deseruitio haec? et dicetis: immolatio pascha hoc domini est. quid amplius est [*]( 19 I Cor. 5, 7 21 Ex. 12, 26. 27 ) [*](tkf. P) [*]( 1 1 ne legendi] neclegendi M neglegendi C et (eras.) aut K menbra M 2 inspice.. (e 8. e add. m2) M inspicere curiose (corr) N do] de CGA conpendio GA ut om. X de om. GA S qui a scripsi] qua M (corr. m2 quo), CNX add. post pascha s. 1. factum eat Mm4 sunt (eras.) M 6 dies alt.] diebus N 7 reliqai erunt] reliquerunt C dies OJfZ. X 8 hinc] hic N 9 esse GA CODtinuit (corr.) C colligerunt CG 12 quarta ferit X uera (corr. mS) M 16 dedicitio M pentecoete (corr. m2 pentecostes) M pentecostes NX 20 IPS. N quod (in ras.) N 21 est ofn. M dicent (rorr. m4 dixerint) M 22 deseruitio (corr. m4 seruitus) M deser- tio X 23 pascha hoc] pascha (corr. pasche m2 ucl 4) ... M pascha N )
Si rationi fides commodetur, ipsa nominum ratio patris et filii ostenderet unitatem fysico modo. non enim uerus dei filius diceretur, nisi exstitisset de substantia dei patris; nec enim pateretur ueritas et iustitia dei uerum dicere filium, si de ipso non esset. non est enim uerus, si de ipso non est. sed scriptura dicit: \'uerus est\': ergo de ipso est. qui enim negat de deo natum Christum, scripturae calumniam facit, quae ideo illum dicit uerum filium, ut significet de deo hunc natum, si enim non est de deo et uerus filius dei dicitur, fallax est scriptura. quod si scriptura non fallit, qui Christum non fatetur exstitisse de deo, et scripturam euacuat et Christum negat uerum filium dei. non enim uoluntas uerum filium facit, sed natiuitas. (sed potentiae\', inquiunt, (dei hoc subest, ut falsa faciat uera\'. immo potentia dei haec est, unde et omni laude [*]( 3 cf. Ex. 12, 22. 23 15 cf. I loh. 5, 20 ) [*]( P ) [*](2 haec X 8 pascha Mm2CNX 4 super N super N, (corr.) G 5 percnret (corr. m2) M 6 sangnisj sanguinis (corr.) N 7 quia ut) qui autem (eras. autem m2 ėt add. ut s. i. post transitus) M sanguinis C 8 responderij respondere FB ei lege respondere GA 9 ex lege om. GA 10 commodetur (o ait. m3 in ras.) M 11 fysico modo- Tumer fr (uel fy uei si) » quomodo (add. m2 dei s. rasura) M sisi. quomodo {•fuit c; quo in ras.) C si sicomodo NF, (sicomo do) B, si aicomoda G, (sico moda) A 14 esset] erat X 15 negat om. X 20 euacuit (corr.) M euagat N 21 uerum jpr.] uere N 23 immo potentia] impotentia M potentiae X est haec GA omne C )