Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Nunc superest ut probemus, si ita intellegenda sunt quae diximus, ut supra memorauimus. mensis primus quo pascha quarta decima die celebratum est in Aegypto, haec dies quarta feria fuit; unde et lex quarta feria data est. quod hinc datur intellegi, quia quinto decimo die mensis secundi profectionis filiorum Israhel sabbatum uidetur fuisse; idcirco non in die grex illis missus est.coturnicum, sed uespere. mane autem manna; illis pluit de caelo, id est die dominico, qui primus post ebdomadem in repetitione inuenitur. denique sex diebus continuis manna collegerunt, septimo autem die, qui est sabbatum, quieuerunt. ab hoc ergo die usque ad tertii mensis diem tertium, quo lex data est, quaere et inuenies quartam feriam fuisse quando. lex data est. sunt enim a quinto decimo die mensis secundi, quando sabbatum fuit, usque ad tertii mensis diem tertium, quo lex data est, dies decem et nouem. tene ergo hos decem et nouem et redi super quintum decimum diem secundi mensis, quo sabbatum fuit, qui a primo conputatur quartus decimus, et perueni usque ad diem primum secundi mensis et habebis alios XIIII; quos superiunge ad decem et nouem supra memoratos et inuenies primum diem secundi mensis sabbatum fuisse. superadde adhuc ad caput primi mensis dies septem et decem, quia primi mensis tredecim dies retrahendi sunt, qui ante pascha fuerunt; quarta decima enim die primi mensis pascha factum est. retractis ergo tredecim et additis septem et decem inuenies quarta decima mensis primi quartam feriam fuisse. [*]( 9 cf. Ex. 16, 13 ) [*](1.P) [*]( I typus] cybos C resurrectionis N 2 eucharistae FG\' ministerio CX 7 decimo om. X 9 cuturnicum CF 10 illia om. CNX 11 ebdomaden MCebdomadam X repetitionem N 13 quierunt X 14 quarta feria NX 16 tertium diem mensis tertii... N 18 rede GA supra N 20 perueni (add. t 8. I. m2) M peruenit X 22 decem et nouem] XXVIIII X pri.mum M 23 superaddel super M capud C, A (corr.) 24 dies] dea M 27 addis FB adde GA 28 quaTta feria GA. )
Et ne legendi fastidium patiaris aut quaestionis singula membra curiose inspicere, do conpendium, ut et de numero dierum, qui a pascha usque ad datam legem sunt, certus sis et ab ipso facilius discas, quota feria factum est pascha. tertio die post secundum mensem lex data est; sunt ergo menses duo et dies tres. retrahe de his tredecim dies, qui ante pascha fuerunt, et reliqui erunt dies quinquaginta. quoniam autem quarta feria lex data est, hinc facile uidetur. manna prima feria data est, quia continuis sex diebus collegerunt, quae prima feria sexto decimo die fuit mensis secundi. ab hac itaque prima feria in octauum decimum diem, quo lex data est, quartam feriam inuenies. a feria uero quarta, siue ante siue retro conputes in quinquagensimum diem, quarta feria est. idcirco quia quarta feria pascha egerunt in Aegypto Iudaei et quarta feria legem acceperunt, quinta autem feria profecti sunt de Aegypto, igitur dedicatio legis est pentecoste.
Apostolus falli non potuit, qui ait: pascha nostrum immolatus est Christus, quod non suum utique, sed legis est uerbum dicente Moyse: et erit cum dicent uobis filii uestri: quae est deseruitio haec? et dicetis: immolatio pascha hoc domini est. quid amplius est [*]( 19 I Cor. 5, 7 21 Ex. 12, 26. 27 ) [*](tkf. P) [*]( 1 1 ne legendi] neclegendi M neglegendi C et (eras.) aut K menbra M 2 inspice.. (e 8. e add. m2) M inspicere curiose (corr) N do] de CGA conpendio GA ut om. X de om. GA S qui a scripsi] qua M (corr. m2 quo), CNX add. post pascha s. 1. factum eat Mm4 sunt (eras.) M 6 dies alt.] diebus N 7 reliqai erunt] reliquerunt C dies OJfZ. X 8 hinc] hic N 9 esse GA CODtinuit (corr.) C colligerunt CG 12 quarta ferit X uera (corr. mS) M 16 dedicitio M pentecoete (corr. m2 pentecostes) M pentecostes NX 20 IPS. N quod (in ras.) N 21 est ofn. M dicent (rorr. m4 dixerint) M 22 deseruitio (corr. m4 seruitus) M deser- tio X 23 pascha hoc] pascha (corr. pasche m2 ucl 4) ... M pascha N )