Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nec enim inde potest probari, quia ante passionem relatum est, cum sint multa, quae, cum ante facta probentur, nouissima ordinantur. est iterum, quando locus admittit, ut, quod post factum est, ante ponatur. nam manifestum utique est quinquagensimum psalmum anteriorem esse quam tertium. sic ergo [*]( 12 cf. Matth. 26, 57. Marc. 14, 53 18 Matth. 27, 4 . \' ) [*]([\'f.P) [*]( 3 uocatur (corr.) M aut] ait M suggeret N 4 in om. N 6 schariotes M acariothes (con\'. m. rec. scariotbis) C, NFB scariothis GA 7 proditor domini] pro dfio N passionem] dat add. X. 8 finit C finiuit NX 13 opus om. X 14 praesidis] principis N 1$ occupatus X 17 ludas eis] iud(a)eis X 24 est] et N 25 est pr. ow. (add. 8. I.) M. )

166
aliquando euenit, ut anticipentur quae posteriora sunt. unde et Maria cum post resurrectionem fratris sui Lazari ante sex dies paschae in cena ungento pedes domini unxisse probetur, propter significationem eius anticipatum est ab euangelista dicente inter cetera: Maria autem erat, inquit, quae unxit dominum ungento. hoc referet antequam Lazarus moreretur; quod nisi postea factum inueniremus, nesciremus quo tempore factum esset.

Sed ne forte post nonam horam factum sit ut uidens impius et crudelissimus ludas occisum saluatorem et ob hoc uelum templi scissum, terram tremuisse, saxa fissa, elementa conterrita, ipso metu correptus doluerit, non nescius iustum se tradidisse, in cuius passione sic indignatus sit iudex deus? sed et post nonam horam occupati erant, sicut aestimo, seniores et principes sacerdotum. uespere enim eadem die pascham acturi erant; sabbato autem nummos portare non licebat secundum legem: ac per hoc inprobabile est apud me, quo die, immo tempore laqueo uitam finierit ludas Scariotes.

XCV. UNDE ORTA SIT OBSERUATIO PENTECOSTES UEL QVA RATIONE.

Non est ambiguum cuncta religionis nostrae ueri testimonio roborari et legis ueteris praerogatiua signari. omnia enim in praeteritum in figura futurae fidei nostrae gesta et designata [*]( 5 Ioh. 11, 2 16 cf. Dent. 5, 14 ) [*](dRf. P I I ) [*]( 1 antecipentur (corr.) N unde et] ut et de X 2 cum ow. M 9ui om. M 3 unguento CNX pe (add. des m2) M probetur [corr. m2 probatur) M 4 significationes X 6 dra M unguento CNX refert Mm2 ref,ret N 11 scisum CN fissa] fifissa (corr. scissa) M 12 conterrita] conteret ab N nescimus (corr. m2 nescitur) M 13 se (eras. m2) M sit] est (corr. m. rec. fort.) N 16 pascha Mm2, NGA 18 finiret CNGA finirit FB schariotem (corr. m2 schariotes) M scarioten C Bcbariothes N scariotheB X 19 pentecosten N 21 relegionia (corr. m2) M, CFA ueteri X post ueri lacuna sededm litt. ftumquaJn inscripta M 22 in praeteritum] praeterita N 23 fnturae] figurae X )

167
noscuntur, ut uerum nos tenere non ambigeremus, quando ea, quae nunc et audimus et credimus, ante saecula praedestinata uidemus, non solum uocibus, sed etiam signorum uirtutibus commendata. sed nunc illud est, si eodem modo ut designata sunt a nobis intellegantur, ut dies pentecostes unde et qua ratione tractus sit congrue dinoscamus. scripturae etenim dominicae sensus suos sollicitis et deuotis aperiunt, indiligentibus claudunt. nec enim par erat, ut res, quae meritis ac dignis reseruatae sunt, passim ab omnibus uiderentur.