Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

In his omnibus quae proposita sunt non una est causa. breuiter enim singularum causarum significatae sunt formae, [*](3 cf. I Petr. 2, 11 7 Ioh. 7, 39 9 loh. 14, 15-17 20 Ioh. 20, 22 21 cf. Act. 2, 1-4 . ) [*](drf.1) [*]( \' 4 habuerunt CNX 5 quod (corr.) M fuerunt CNX 7 dictus (corr. m2) M 8 alio in] in alio X 9 loco ait (ait exp.) N ait] aut C om. GA mandata GA 10 paracletum (corr. m2 paraclitum) M paraclitum. N paraclytum X 11 ut] et NX 13 uidet (corr. m2 uidit) M uidit NGA cognoscet C 14 cognoscetis CNF 17 ut mittat] amitat (corr. m2 ut mitat) M 1S subiecit CNX qui X ipsis] ipsis legituriV 19 autem om. M . legitur om. N 21 pcntecoste (add. n m2) M pentecosten NX )

163
quia unus quidem est spiritus, sed dona habet multa. cum ergo legitur spiritus sanctus, intellegi debet et eius officium. in quo sit significatus. nam quia et cum eis erat et uenturus erat, non est falsum, sed si non istud ad personam trahas, sed ad naturam. alterum enim se uenturum a patre. promisit Christus, ut, quia indifferens est eorum diuinitas, in praesentia Christi non absens putetur spiritus sanctus et in aduentu et in apparentia spiritus sancti praesens aestimetur et Christus. ideo cum uenturum eum promittat, dicit: uos uidetis eum, quia apud uos manet et uobiscum est, ut securi essent apostoli, quia post ascensum domini non minorem aut degenerem ad tuitionem habituri essent pastorem aut regem. nam non est dubium non datum esse credentibus spiritum nisi, sicut euangelista testatur, postquam deuicta morte resurgens clariificatus est dominus. ipsius enim triumfantis domini uerba sunt et dicentis: quia Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos hos dies. hoc tempore quo ascendere ad patrem disposuit, interfatus uidetur.