Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Si uerus ergo filius dei est Christus, quo modo homo tantum est? uerus enim non diceretur, nisi proprie ab eo esset genitus. aut dicat Fotinus, quare uere filius dei creditur, si non est uerus. aut quod opus erat hunc credere filium dei, si unus esset de ceteris sanctis, qui filii dei digni sunt appellari? aut numquid aliqua indignitas in hoc est, per quam filius dei, sicut ceteri sunt, credi non posset, et idcirco dicitur, ut hic, de quo incredulum uidetur, credatur esse filius dei? si enim potior est ceteris, quod opus est ut dicatur: \'crede Christum [*]( 3 Ioh. 16, 31 7 cf. loh. 6, 46 8 cf. Matth. 11, 27. Luc. 10, 22 10 cf. Ioh. 1, 2 13 I Ioh. 5, 20 15 Rom. 8, 32 16 Ioh. 5, 18 21 ef. Luc. 15, 19. 21 25 cf. Act. 8, 37 ) [*](\'f.P) [*]( 3 respondit (i in ras.) M 6 iatum om. N 9 aliud (corr.) C 11 aliud GA 12 uobis N uere GA dei om. M 14 ueruaj ueruB deus X 16 qui N dicebat patrem X deum om. N 19 dicet (corr.) N uerus CNX num reele? 20 quid CNX 21 aut eras. M 22 quam] quem N 23 ut hic} uhic (corr. buie) M 24 filius esse CNX 25 ceteris est CNX quid CNX credere X )

156
filium esse dei\', nisi quia, ut aliter de hoc credatur, praecipitur quam de ceteris, ut, quia multi sunt qui filii dei sanctitatis causa appellantur, hic solus uerus dei filius credatur, unde et unicus dicitur? nam quis sanctorum ausus fuit filium dei se dicere, non dicam et uerum, nisi saluator conscius natiuitatis suae a deo profectae? quo modo autem pateretur se adorari, si nesciret se esse de deo, cum scriptum sit: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, quippe cum Iohannem angelus corripuerit, eo quod adorare se uellet, dicens ei: ne feceris, quia conseruus tuus sum; deum adora, et, cum soli deo seruiendum scriptura testetur, apostolus: qui seruit, inquit, Christo, placet deo? quare? quia unum sunt deus et Christus, pater et filius.

Apostolus se Christi seruum fatetur et dicit Corinthiis: nolite fieri serui hominum, et ad Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem, qui suscitauit eum a mortuis. ostendit aperte Christum deum esse et hominem, ut apostolatum suum non ab homine sed a Christo, iuxta quod deus est, et a patre deo esse monstraret. denique in subiectis ait: neque enim ego ab homine accepi illud neque didici, sed per reuelationem Iesu Christi. quid tam apertum ? dei enim doctrinam non per hominem dicit se adsecutum, sed ab ipso deo doctum. nam nos dei doctrinam per homines accepimus, uas autem electionis nihil se [*]( 3 cf. Ioh. 3, 16 7 Dent. 6, 13 (Matth. 4, 10 etc.) 9 Apoc. (19, 10) 22, 9 11 Rom. 14, 18 14 cf. Rom. 1. 1 etc. 15 I Cor. 7, 23 Gal. 1, 1 21 Gal. 1, 12 25 cf. Act. 9, 15 ) [*](def. P) [*]( 1 ni (corr.) M 2 sanctitis M 4 quia] siquis N filius (corr.) K 5 non dicam] ***** M 6 autem om. N pateretur] cum pateretur X orari C 7 esse om. CNX 8 iohanni CNF 9 angelus] dominus CNF se C\' 10 cumaoruu (corr.) M cumseruus N 14 corinthis C chorintiia X lo et om. X galatus (corr.) C galathas N 18 deum ont. N 21 accipi C 24 dictum (corr.) M 25 hominem GA accipimus CNGA electiones CF ae probat] reprobat N )

157
probat ab apostolis adsecutum, hoc est ab hominibus. nam si, quia dei doctrina est, ideo non per hominem discitur, quam laudem suam testatur apostolus, si sic didicit, sicut ceteri populi?

Ut quid et dicit: neque ego ab homine accepi illud neque edoctus sum, sed per reuelationem Iesu Christi? quis ambigat hoc loco Christum deum significatum? sed quid mirum, cum inter cetera dicat ad Romanos: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus, benedictus in saecula? quid est \'et ei quibus Christus secundum carnem\'? non enim hoc diceret, nisi esset et secundum deum, ut secundum carnem ex patribus, secundum diuinitatem uero ex deo Christus sit super omnia deus. \'sed forte ad patris personam pertinere dicatur.\' sed hoc loco nulla est paterni nominis mentio ideoque, si de Christo dictum negatur, persona cui conpetat detur. quare autem Christo non conpetat, cuius nomini caelestia et terrestria et inferna genu flectunt? hoc est super omnia esse deum; praeter haec enim alia nulla sunt. dicat nunc Fotinus, si haec homini genu flectunt aut si deus potentias illas caelestes et sanctos angelos, ut hominem adorent, decreuit. sed absit, quia deus nihil stultum decernit, maxime cum non liceat nisi deum adorari; quanto magis in caelis! rex enim adoratur in terris quasi uicarius dei, Christus autem post uicariam impleta dispensatione adoratur in caelis et in terra.

Legimus namque quia uerbum caro factum est, hoc est ministro sancto spiritu incarnatum esse ex Maria, hoc [*]( 5 Gal. 1, 12 8 Rom. 9, 5 10 Rom. 9, 5 13 cf. Rom. 9, 5 17 cf. PhiJ. 2, 10 18 cf. Rom. 9, 5 23 cf. Rom. 13, 4 26 lob. 1, 14. ) [*](d..;.P) [*](1 ab pr. om. CNX 2 dicitur NF 3 dicit MX 5 ego] ergo C, N (corr.), X (B corr.) accipi C 8 eum] cur N 10 est] enim (corr.) M et om. X 12 et (8. I.) ei M 14 dicitur X 16 persone M 1.7 autem] ergo X et om. N 20 geno (corr.) M genas CFG fletant (corr.) M illas om. X 24 terria] terris iste requisitus non est M 25 adoretur N 26 hoc est om. CX.. )

158
uerbum in principio apud deum fuisse et deum esse, hoc quoque filium dei appellari. quo modo ergo non ante Mariam est, quod et in principio erat et deus erat? etiam si obcaecatus deum hoc esse neges uerbum, tamen non negas neque ignoras hoc uerbum filium dei appellatum et hoc apud deum fuisse in principio. qua ergo ratione post Mariam dicis esse, quod in principio legis fuisse? in Apocalypsi enim legimus de Christo: et nomen eius est uerbum dei, quod uerbum multas habet interpretationes. nam nihil de deo est quod non deus dicatur, sed propter auctoritatem unius dei quod de ipso natum est uerbum appellauit, ut hac ratione ducti, qua scimus uerba nostra non nisi ex nobis esse, Christum de deo esse crederemus.

Nec aliter quidem oportuit dici, \'ut de ipso et non extra eum crederetur. nam simili modo et uirtus et sapientia dei uocatur, ut eadem ratione de ipso intellegatur. si enim dixisset (deus et deus\\ non illum de se esse significauerat, sed duos deos fecerat, quod unitati aduersum est. haec ratio in diuinis libris est, ut significatus deus Christus modum non excedat dei unius.