Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Si uerus ergo filius dei est Christus, quo modo homo tantum est? uerus enim non diceretur, nisi proprie ab eo esset genitus. aut dicat Fotinus, quare uere filius dei creditur, si non est uerus. aut quod opus erat hunc credere filium dei, si unus esset de ceteris sanctis, qui filii dei digni sunt appellari? aut numquid aliqua indignitas in hoc est, per quam filius dei, sicut ceteri sunt, credi non posset, et idcirco dicitur, ut hic, de quo incredulum uidetur, credatur esse filius dei? si enim potior est ceteris, quod opus est ut dicatur: \'crede Christum [*]( 3 Ioh. 16, 31 7 cf. loh. 6, 46 8 cf. Matth. 11, 27. Luc. 10, 22 10 cf. Ioh. 1, 2 13 I Ioh. 5, 20 15 Rom. 8, 32 16 Ioh. 5, 18 21 ef. Luc. 15, 19. 21 25 cf. Act. 8, 37 ) [*](\'f.P) [*]( 3 respondit (i in ras.) M 6 iatum om. N 9 aliud (corr.) C 11 aliud GA 12 uobis N uere GA dei om. M 14 ueruaj ueruB deus X 16 qui N dicebat patrem X deum om. N 19 dicet (corr.) N uerus CNX num reele? 20 quid CNX 21 aut eras. M 22 quam] quem N 23 ut hic} uhic (corr. buie) M 24 filius esse CNX 25 ceteris est CNX quid CNX credere X )

156
filium esse dei\', nisi quia, ut aliter de hoc credatur, praecipitur quam de ceteris, ut, quia multi sunt qui filii dei sanctitatis causa appellantur, hic solus uerus dei filius credatur, unde et unicus dicitur? nam quis sanctorum ausus fuit filium dei se dicere, non dicam et uerum, nisi saluator conscius natiuitatis suae a deo profectae? quo modo autem pateretur se adorari, si nesciret se esse de deo, cum scriptum sit: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, quippe cum Iohannem angelus corripuerit, eo quod adorare se uellet, dicens ei: ne feceris, quia conseruus tuus sum; deum adora, et, cum soli deo seruiendum scriptura testetur, apostolus: qui seruit, inquit, Christo, placet deo? quare? quia unum sunt deus et Christus, pater et filius.