Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quod si uirtutis, quae in Christo operata est, dicis esse uerba, haec ipsa uirtus deum patrem suum appellat. ecce incurris quod times, quia si uirtus dei filius dei est, ipsa utique uirtus est, de qua dicit apostolus: Christum dei uirtutem et dei sapientiam; haec exiuit a deo et iterum ad deum regressa est. itaque haec ipsa uirtus, quae Christus est, in spiritu dei daemonia se testatur eicere. qui spiritus per apostolos operatus est, ut scias sanctum spiritum, per quem dominus operatus est, post abscessum domini hic in mundo in apostolos operatum, ut plenius appareat dominum de sua persona locutum, quia relicto mundo regressus est ad deum. aut si putas uirtutem hanc non esse Christum, duae erunt uirtutes et duo filii dei; et ubi est illud quod legitur: unigenitus filius dei, qui est in sinu patris, et iterum: sic enim, inquit, dilexit deus mundum hunc, ut filium suum unicum daret pro eo? animaduertis iam uirtutem dei, quae operata est corporata in mundo, ipsam unam esse. quae et dei uirtus dicatur et filius. et uideamus quid crediderint [*]( 3 Ioh. 16, 28 12 I Cor. 1, 24 15 cf. Matth. 12, 28 21 Ioh- 1.1* 23 Ioh. 3, 16 ) [*](lP) [*]( 2 uirtutes CNGA 5 mdirnuB CNX 6 in om. X 9 quod) sed C uirtna (corr.) M operata est in xpo GA 10 uirtutis X deum. M 11 dei estj est dei GA 13 haec om. (add. mg.) M deo... N 16 apostolus (corr.) M ut scias-operatus est om. (add. inf. mg.) N srlm sCm CN 18 apostolua C (corr.), G 21 est] es M 24 iam om. M 25 mondum N una X )

154
aut cui apostoli audientes a domino: ecce iterum relinquo mundum et uado ad patrem responderunt ei: ecce nunc palam loqueris et prouerbium nullum dicis; nunc scimus quoniam nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus, quoniam a deo existi.

Nunc uideamus si de uirtutibus ambigerent discipuli. utrum ex deo essent, cum uiderent Lazarum iam fetidum quarta die resuscitatum, caeco a natiuitate oculos reformatos. tactu fimbriae mulierem a profluuio liberatam, aquae naturam inmutatam in uinum, an de persona domini. nemo plane dubitauit de uirtutibus, quippe cum dicerent illum alii esse Heliam. alii Hieremiam aut unum ex profetis. nam cum lapidare uellent illum Iudaei, respondit eis Iesus: multa opera bona ostendi uobis a patre meo; propter quod eorum opus lapida. tis me? dixerunt ei Iudaei: nos de bono opere non lapidamus te, sed propter blasfemiam, quia, cum sis homo, facis te deum. si igitur Iudaei quod dei opera essent non ambigebant, apostoli ambigebant?

Quoniam ergo omnis dubitatio de saluatoris persona erat — res enim inaudita et quae in sensum humanum non ruerat stuporem hominibus faciebat, cum audiebant dicentem illum se a deo exisse et proprium sibi patrem esse deum —, idcirco discipuli satis sibi factum confitentes manifestatione uerborum domini dixerunt ad eum: nunc scimus quoniam nosti omnia, et non opus est ut quis te interroget; in hoc [*](1 Ioh. 16, 28 2 Ioh. 16, 29. 30 7 cf. Ioh. 11, 39. 44 8 cf. Ioh. 9, 1-7 9 cf. Matth. 9, 20-22. Luc. 8, 44 10 cf. Ioh. 2, 9 12 cf. Matth. 16, 14 13 Ioh. 10, 32 15 Ioh. 10, 33 22 cf. Ioh. \' 16, 27 et Ioh. 5, 18 24 Ioh. 16, 30 ) [*](def. P) [*]( \' 2 ei Engelbrceht enim codd. 5 quoniam] quia GA 7 essentj exissent N uiderent] uidisseut N fetidum M f(a)etitum ex 8 reformatos (s in raa.) M 9 tactu] tetigisse N 10 commotatani N in] a FB plana C 11 helian C 13 bona opera X 15 eij et CNX 16 te lapidamua N et ante quia add. CNX 18 ambigebant pr.] ambigabant CF 20 rueret C 21 faciebaut C 23 esse ante factum add. N manifestationem C 25 est] est tibi X )

155
credimus, quoniam a deo existi. si enim non uere a deo exiuit, fides apostolorum exinanitur; sed non potest, quia a saluatore probata est. respondit enim eis; modo creditis, id est (tanta signa uidentes non credebatis\'. itaque probatum est apostolis Christum a deo exisse et uenisse, ut per hanc eiitionem filium istum dei credere non esset ambiguum. si enim nemo uidit deum, nisi qui est a deo hie uidit deum, et si nemo nouit patrem nisi filius - hoc est uere apud deum fuisse et ab eo exisse et uenisse; nemo enim alius poterat a deo exire, nisi hic qui in principio erat apud deum, quia et nec quisquam alius sciebat aut uiderat deum —, ideo non incredibile nobis est uerum filium hunc dei credere, sicut dixit Iohannes in epistula prima: et sumus, inquit, in uero filio eius Iesu Christo. hic est uerus et uita aeterna, et apostolus: qui proprio, inquit, filio non pepercit, et euangelista: quia proprium, ait, sibi patrem dicebat deum.