Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nam si propter iustam conuersationem et caelestem doctrinam de caelo et a deo se dixit exisse et uenisse in mundum, eadem debuerant dicere de se omnes profetae et apostoli. et quia dixit: iterum relinquo mundum et uado ad patrem, hoc forte dicatur significasse, quia doctrina, quae uenerat a deo, relicto mundo ad deum est regressa. aliud [*]( 7 Ioh. 6, 38 10 loh. 16, 26-28 15 Ioh. 16, 29. 30 24 Ioh. 16, 23 ) [*](def. I) [*]( * 1 de terra alt. om. (add. 8. l.) M et eras, M om. G 2 audit CNX 3 accepit X iohannis C 4 terrestris C appellauit N 5 caelesti GA 7 loquitur (add. i 8. t) N 8 misit me N 10 nunc] non X 12 ego om. N exiuiJ add. exiui a Mm4, X add. a C hunc om. G, B (add. m2) 15 nunc om. N 17 est om. N quoniani* (m in ras.) N quia GA 18 hac N 19 relegionis CFA 20 credimus N 26 ad deum] a deo (corr.) M-- )

153
enim quod dicant non habent. si enim de caelo uenisse et a deo exisse et uenisse in hunc mundum ad uirtutis et doctrinae pertinet causam, non ad saluatoris personam, cum dicit: iterum relinquo mundum et uado ad patrem, illo autem redit unde uenerat, sed uidemus post abscessum domini et uirtutem in mundo fuisse et doctrinam, uides ergo non de uirtute dictum esse a domino et doctrina, sed specialiter de se dominum locutum.