Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Ideo et cum dicitur (inmundum), considerandum est qua ex causa dicatur, quia aliquando ad conparationem meliorum inmundum dicitur, aliquando ad opera sordida refertur, ut malum intellegatur. nulla igitur substantia malum, quia quae per substantiam inmunda putantur ad conparationem pulcherrimarum rerum inmunda sunt. nam et panis inmundus dicitur . et oleum et plumbum ad conparationem auri inmundum est et coruus ad pauum et, cum unius corporis membra sint, alia honesta, alia inhonesta uocantur, cum sciantur mala non esse. itaque omnia in sua natura bona sunt, quia utilia. [*]( 3 cf. Gen. 1, 31 4 cf. Gen. 6, 19. 7, 2 12 cf. Act. 10, 14 14 Bom. 14, 23 15 Gal. 3, 12 25 cf. I Cor. 12, 23. 24 ) [*]( 3 nude bona (corr.) N 5 are(h)a CNX in aU. om. CNX absolnto (corr. solitam) N 8 ad] adhuc F, (corr. ad hanc m2) B ad hanc OA agitur om. C 9 erat NX 10 communi M in diuisum C 12 petrus petr (petr eras.) N commune] denique add. C 13 intrauit (r in ras.) C 18 qua ex] quia (corr.) ex N ex qua X 20 quae om. N ) [*]( L. Fi.-Aaf. Qaaeat. teat. ) [*]( 3 )