Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Haec quidem ascendente saluatore uisa sunt, sed superueniente in discipulos spiritu sancto palam aperteque manifestata sunt. uera enim correptio tunc fuit, quando post passionem ad testimonium saluatoris publice a perfidis uidebantur resurgentes mortui, claudi currentes, leprosi mundati, paralytici confirmati, caeci aspicere, surdi audire, muti eloqui, daemoniatici purgati, infirmi recuperata sanitate gratias agere. hoc modo spiritus sanctus arguit mundum, quia in nomine saluatoris, qui reprobatus est a mundo, omnium curationum uirtutes operatus est.