Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Absit a Christianis ne sidera uenerari dicantur, quibus indulta est spiritalis cultura, ut despicientes quae uidentur his, quae inuisibilia et supercaelestia sunt, copulentur, ut haec omnia transcendant futuri cum angelis dei. nam siderum cultores aut cum ipsis erunt aut intra ista. qui enim fieri potest, ut aliquis super haec sit quae colit? pagani itaque non conputum lunae obseruant, sed lunam ipsam uelut deam uenerantur et effectus curriculorum eius adprehendisse se [*]( 3 cf. Gen. 3, 5. 6 ) [*](Iff.1\') [*]( 3 KuamJ eum X si] sc CX re JN 7 propter ea C 8 aceruu GA 9 se] si X idolatria N 10 in deurn] deo 11\' 11 nec adt.) ne C gratia N (corr.), G enim] ei N 15 cursus NGA paschae] sit add. NX 16 diee] die (a add. tl/. ree. fort. 8. l.) N 17 custodiant X 19 dispicientes NG 21 transdant (corr.) M 22 qui scripsi quin coda. potest fieri GA )

144
arbitrantes, quid certis diebus agendum quidue cauendum sit. decreuerunt imperio huius uitam et conuersationem suam ordine quodam subicientes, quos, quia extra dei ordinationem haec ausi sunt usurpare, falli frequenter deprehendimus. haec enim luminaria in signa temporum deus constituit, unde et nos numerum lunae custodimus, non illam ipsam excolimus. ut a quarta decima luna, quae nobis secundum legem prima est. rationem paschae obseruemus. omnia enim plena deus instituit; ideoque a decima quarta usque in uigensimam primam, his septem diebus pascha nobis celebrare concessum est, ut de his septem aliqui dies a parasceue usque ad resurrectionem domini concludantur, ut neque tertia decima in passione sit neque quarta decima in resurrectione aut quinta decima ne ante primam secundum nos lunam passio Christi sit neque resurrectio eius non primo die, quo coeptus mundus est.

Omnia enim mundi tempora unius ebdomadae curriculis numerantur, qua deus mundi membra et ornamenta conposuit. sex enim diebus mundum aptauit et septima cessauit, quam sabbatum appellauit. his enim septem diebus totius mundi ratio et numerus continetur. semper enim in se redeuntes multiplicant numerum temporum. post sabbatum enim a primo die repetit semper usque in diem septimum, id est sabbatum, ut resurrectio domini primo die inchoati mundi facta discatur, qui dies dominicus dicitur. ipsum enim fecit dominus unum, qui uespere in septenarium numerum euolutus incipit iterum, ut sit post ebdomadam primus. quod ita decretum ab initio est [*]( 7 cf. Ex. 12, 6 etc. 23 cf. Apoc. 1, 10 ) [*](ikf.P) [*]( \' 1 diebus certis GA quidue] quid uel FB 5 signa (corr.) C temporum (u in rns.) C 6 luna. (rorr.) M ut] et (corr.) C 8 rationum N, (u in ras.) F inplena GA 9 a decima quarta] .....ama (ma s. l.) XliII ta (ta s. I.) M a XliII N in] ad N uigiseima prima C XXI NF 11 a] ad (corr.) N ad] ad (d in ras.) M 12 XIII N 13 quarta decima] XlIII MN 14 prima FB 15 non] nam N 17 quia N, F {corr.) memora FB 20 aemper] septem M 22 VII (add. mum s. l. m3) M 25 euolutas (corr.) M 26 initi..o M )

145
propter sacramentum incarnationis domini et passionis et resurrectionis. in corpore enim domini totus prope mundus resurrexit et instauratus est.

Absolutum est non nos lunam colere, sed numerum, qui per lunae cursum institutus est, custodire. diabolus autem, qui est satanas, ut fallaciae suae auctoritatem aliquam posset adhibere et mendacia sua commenticia ueritate colorare, primo mense quo sacramenta dominica scit celebranda, quia non mediocris potentiae est, paganis quae obseruarent instituit mysteria, ut animas eorum duabus ex causis in errore detineret: ut, quia praeuenit ueritatem fallacia, ueritas fallacia uideretur, quasi antiquitate praeiudicans ueritati; et quia in primo mense, in quo aequinoctium habent Romani, sicuti et nos, ea ipsa obseruatio ab his custoditur, ita ut et per sanguinem dicant expiationem fieri, sicut et nos per crucem. hac uersutia paganos detinet in errore, ut putent ueritatem nostram imitationem potius uideri quam ueritatem, quasi per aemulationem superstitione quadam inuentam. \'nec enim uerum potest\', inquiunt, \'aestimari quod postea est inuentum\'. sed quia apud nos pro certo ueritas est et ab initio haec est, uirtutum adque prodigiorum signa perhibent testimonium, ut teste uirtute diaboli inprobitas innotescat. quoniam enim sola est, quae facile suadeat haec, contra uersutiam et praeuentum diaboli posita est, ut simulationem eius reuelet. nemo enim etiam inimicorum negare audeat illic esse ueritatem, ubi uirtus apparet. [*]( 5 cf. Apoc. 12, 9. 20, 2 ) [*](itf. P) [*]( 2 domini om. N 6 possit NX 7 adhiberi M ueritatem (corr.) N 8 quo] quod M (corr. m2), CNX (corr. FA) acit] sic (corr. m2 sunt) M sit NGA 10 causit (corr. m2) M errorem codd., sed cf. lin. 16 13 ramani N secuti CN 14 ita (i in ras.) ut (s. I.) M 16 teninet (te in ras.) C 18 superstitione] superstutione C superstitutione N super institutione(m) X quandam GA inuentum C 20 certe GB 21 prohibent X 22 innotescit FG 25 ne (add. gare s. I.) M , audiat C uirtus] ueritas N. ) [*]( L. Fi.-Aug. Quaest. teat. ) [*]( 10 )

146

LXXXV. QVID EST UT, CUM CONSTET A DAUID USQVE, AD TRANSMIGRATIONEM BABVLONIS SEPTEM ET DECEM ESSE GENERATIONES, EUANGELISTA QVATTUORDECIM DICAT PRAETERMISSO OCHODIA, QVI POST IORAM EST FILIUM IOSAFAT, ET IOAS FILIO OCHODIAE ET AMESSIA FILIO IOAS?

Nihil euangelistam quam sensum legis secutum credibile debet uideri, ideoque non inmerito hi ab euangelista sublati sunt de numero ceterorum. sic enim horum continuauit impietas, ut malignum illorum nullum interuallum haberet. a Ioram autem coeptum malignum sic perambulauit usque ad Oziam filium Amessiae, ut nullius lateris esset suffragium, quo ex parte merito patris aliquis horum remaneret in numero regum. nam Ioram maligne agens merito Iosafat remissus in numero est et Ozias merito Ioatham reseruatus in numero est; illorum autem trium continuata malignitas in deum est. Solomon quoque merito patris remissus in regno est et Roboam filius Solomonis maligne agens merito Asaf relictus est in numero regum. illi autem tres in medio malorum conclusi sunt maligne agentes; ideo erasi sunt. peius enim ad perditionem generis exemplum est, quando se iugiter malignitas pandit. et ut proprie dicam: propter quod ex traduce eorum non est [*]( 1 cf. I Par. 3, 10 Beqq. 3 cf. Matth. 1, 17 18 cf. Matth. 1, 8 ) [*](def. F) [*]( * 2 ad transmigrationem bis C ad tranemigratione N XVII NGA 3 quatuordecem M 4 dicat ho (ho ertts.) C dicit X praetermisso om. C ochodia (rubr.: corr. air. ochozia) M ochoohdie (corr. ochoohdia) N ochocia F o6hozia X 5 est om. C 6 amsessia (fort. ex arnassia) C 7 euangelista X 8 hii CO A 10 lrallum (11 m ras.) M a Ioram] maiora (corr. ioram) M 11 oriam (z a, l. m. nc.) N 12 amaessi§ (corr. amaasie) M ama6(s)iae X esse X 14 *i»am Ioram] maiora (cotr. ioram) M praemissus C 15 iotham CX ioatam N reseruantue C 18 asaf (corr. asa eras. f) M asaph C asa NX relectus CF nu..mero N 19 maliorum (corr.) C 20 pius N a perditione N )

147
Iosef, praetermissi sunt. ab Abraham enim horum generationem secutus est euangelista, ex quibus originem trahit Iosef, cui desponsata Maria genuit Christum.

LXXXVI. QVID EST QVOD PROBET MARIAM MATREM DOMINI EX TRIBU ET SEMINE ESSE DAUID?

Idonei testis proferimus sermonem. dicit enim angelus ad Mariam inter cetera: et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris sui, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. quo modo diceretur ab idoneo teste pater eius Dauid, si non esset Maria ex semine Dauid?

LXXXVII. SI UNUS EST DEUS, CUR IN TRIBUS SPES SALUTIS EST, ET NON IN DUOBUS AUT QVATTUOR AUT CERTE IN IPSO UNO? ET QVARE NON EST AB INITIO TRINITAS PRAEDICATA?

Nihil paene nouum; sic enim trinitas praedicatur, ut unus deus credatur. non ergo additum est aliquid, sed sacramentum dei unius reuelatum. inter ipsa autem primordia manifestari non oportuit, quia prius praedicandum est et postea id quod praedicatum est reuelandum, ut scias patrem esse, a quo cuncta sunt, filium uero dici, per quem sunt omnia, spiritum autem sanctum appellari, per quem omnia, quae a patre quidem, sed per filium sunt, regenerantur ad fidem dei unius. h ergo tres sunt quidem, sed una diuinitas. ratio igitur facit ut [*]( 2 cf. Ifattb. 1, 16 7 Luc. 1, 32. 83 12 cf. Matth. 28, 19 etc. 21 ef. Ioh. 1, 3 ) [*](fĮ.P) [*]( 1 ab om. M (adci.), CNX (add. Am3) 2 eet om. C euangelista est GA traxit C 8 dispowata QA 4 pro et (corr. atr.) 14 5 exj et M sumne (cotrr. atr.) M 6 testes NFB proferimus] prostremas (corr. pQstremaa) C 8 legnauit CX 10 enioa N 12 unius atr. in ras. M 18 ęt] ex M 17 credatur (t in ras.) M 21 cuncta «I.ft e. I. oquua Mmd ctmcta (n in ras.) N 23 regerantar M oni (erae.) nnias M hii C ) [*]( 10* )

148
tres sint, non plures aut infra. omnis enim numerus usque ad nouem peruenit, quia tres, dum inuicem in se sunt, faciunt numero nouem, quia in uno tres sunt et tres in unum. qui enim uidet unum, uidet tres, dum nihil differt alter ab altero. tres ergo unum et ter tres unum; hoc est, in nono numero perfectio est, quantum ad numerum pertinet, quia de uno sunt omnia. addito enim uno, ex quo uel in quo tres qui numerantur nouem, fiunt decem aut XX. semper tamen usque ad nouem uenitur et unus additur, quia nouem unum sunt, ut plena perfectio sit unitatis.

LXXXVIII. SI MAIOR GRATIA ET MANIFESTIOR INTELLEGENTIA IN NOUO EST QVAM IN UETERI, QVARE ESEIAS PROFETA SEDENTEM IN THRONO MAIESTATIS UIDIT DOMINUM SABAOTH, QVI EST CHRISTUS, IUXTA INTERPRETATIONEM IOHANNIS EUANGELISTAE — DIXIT ENIM INTER CETERA: (HAEC LOCUTUS EST ESEIAS. QVANDO UIDIT MAIESTATEM EIUS ET LOCUTUS EST DE EO\' —, IN NOUO AUTEM STEPHANUS PRIMUS MARTVR STANTEM UIDISSE SE DICIT IESUM A DEXTRIS DEI? QVID EST ISTUD UT HIC QVASI SUBIECTCS UIDEATUR POST TRIUMPHOS ET ILLIC QVASI DOMINUS, ANTEQVAM UINCERET?

Prout causa se fecit, ita et dominus se ostendit. profetae enim uisus est quasi rex corripiens plebem et hoc se ostendit quod erat; in pace enim erat causa deitatis eius. Stephano autem ut stans appareret, fecit calumnia Iudaeorum. in Stephano autem saluatoris causa uim patiebatur; ideo sedente iudice deo [*]( 18 cf. Esai. 6, 1 16 Ioh. 12, 41 19 cf. Act. 7, 55 ) [*](dff. P) [*]( \' 2 nouem (in ras.) N in se sunt] inserunt X faciunt] adiciunt X 3 in uno tres] tres in uno GA 4 differt (ff in ras.) N defert X 5 ter om. X tres] ters (corr. m4) M 8 decim NX ad om. GA 13 trono C (add. h 8. l.), B 18 itefanus (s 8. i) M 19 uidisse om. (add. s. I.! N aj ad M 22 ..uinceret C 23 se fecit] refecit M; an rem fecit legendum? 24 res (corr.) M 26 stesphano (alt. s exp.) M 27 iudici C )

149
stans apparuit, quasi qui causam diceret, et quia bona causa eius est, ad dexteram iudicis erat. omnis enim qui causam dicit, stet necesse est.

LXXXVIIII.

SALUATOR INTER CETERA DICIT DE SPIRITU SANCTO, QVOD \'UENIENS,\' INQVIT, \'ILLE ARGUET MUNDUM DE PECCATO ET DE IUSTITIA ET DE IUDI- CIO: DE PECCATO QVIDEM, QVIA NON CREDUNT IN ME; DE IUSTITIA UERO, QVIA EO AD PATREM ET IAM NON HDEBITIS ME; DE IUDICIO AUTEM, QVIA PRINCEPS MUNDI HUIUS IUDICATUS EST.\' CAUSAM QVIDEM UI- DETUR DIXISSE ARGUENDI MUNDI, SED INDIGET EX- PLANATIONE.

Cum saluatori non crederent Iudaei neque mundanae potestates — quia non solum hominibus se manifestari uoluit, sed et principibus et potestatibus in caelestibus, sicut docet apostolus in epistula ad Efesios —, post passionem suam uera se locutum spiritum sanctum probaturum ostendit. et hoc est \'arguere mundum\', ostendere illi uera esse quae credere noluit. credere enim noluit a deo uenisse saluatorem. saluator autem seruata iustitia non trepidauit reuerti ad eum qui se miserat, et per id quod regressus est, probauit se inde uenisse, quia nemo ascendit ad deum, nisi qui descendit a deo. uidentes ergo potestates ascendere eum confusae sunt, uidentes uerum esse quod uelut falsum spreuerant. itaque ista iustitia arguit eos, qua iustum probatum est, quia regressus est unde uenerat. [*]( 6 Ioh. 16, 8-11 15 cf. Eph. 3, 10 21 cf. Ioh. 3, 13 ) [*]( : I\' ) [*]( 6 iustitia] iudicio GA iudicio] iustitia GA 7 crediderunt N 8 qui M ad patrem eo GA 10 huiua mundi NG 13 mandane* (corr. mundana m4) M potestas M 14 manifesHtari C 15 docet (corr. dicet) JI 16 ephesios C effesios X spiritum sanctum locutum (corr.) N 18 illi om. X quae] quia (corr.) M qui C noluit] .0- Init (n s. ras.) M 20 reuerti] reuerti (corr. reuera) M reuertenti G reuerenti (en exp. et eras.) A 21 se] sed (corr.) M 23 potestas corr.) M confusi C 24 apraeuerant N 25 quia regressas cst om. N )

150
sic autem arguit eos de peccato, quia non solum credere ei noluerunt, sed et occiderunt eum. de iudicio uero sic eos corripuit, dum ostendit principem mundi reum factum et conpressum ab eo, cuius fidei non communicarunt. uidentes enim animas de inferis ire in caelos cognouerunt adiudicatum esse principem huius mundi, ut reus factus in causa saluatoris quae tenebat amitteret.

Haec quidem ascendente saluatore uisa sunt, sed superueniente in discipulos spiritu sancto palam aperteque manifestata sunt. uera enim correptio tunc fuit, quando post passionem ad testimonium saluatoris publice a perfidis uidebantur resurgentes mortui, claudi currentes, leprosi mundati, paralytici confirmati, caeci aspicere, surdi audire, muti eloqui, daemoniatici purgati, infirmi recuperata sanitate gratias agere. hoc modo spiritus sanctus arguit mundum, quia in nomine saluatoris, qui reprobatus est a mundo, omnium curationum uirtutes operatus est.

XC. SI DIABOLUS IPSE EST SATANAS, QVID EST UT INTER CETERA DICAT AD IUDAEOS SALUATOR: \'UOS DE PATRE DIABOLO ESTIS ET CONCUPISCENTIAS PATRIS UESTRI UULTIS FACERE. ILLE HOMICIDA FUIT AB INITIO ET IN UERITATE NON STETIT, QVIA UERITAS NON EST IN EO. CUM LOQVITUR MENDACIUM, EX SUIS PROPRIIS LOQVITUR, QVIA MENDAX EST, SICUT ET PATER EIUS\'?

Diabolus non speciale nomen est, sed commune. in quocumque enim opera diaboli fuerint inuenta, sine dubio [*]( 4 cf. Act. passim 19 Ioh. 8, 44 ) [*](def. F) [*]( * 1 arguet C 3 compraesum. C 4 cu (add. ius s. 1.) N commu»nicaruiit N communicauerunt GA 7 ammitteret (pr. m exp. et eras. A) X 8 saluatorem (corr.) MN 9 aperte quae CFG manifesta GA 12 currentes (pr. r in ras.) C 14 d(a)emoniatici MKX (exp. et eras. ti A) daemoniaci C recuberata CF 20 de] ex GA patris (atr in ras.) N 26 quocum M (add. que s. l.), C )

151
diabolus appellandus est. operis enim nomen est, non naturae. itaque hoc in loco patrem Iudaeorum Cain significat, cuius imitatores uolentes esse saluatorem peremerunt Iudaei. hunc dicit, quia se parricidio maculauit et reum fecit mortis, in ueritate non stetisse. ab ipso autem forma data est fratricidii. istum ipsum dicit, cum loquitur mendacium, de suis propriis loqui, ut ostenderet unum quemque non nisi propria uoluntate peccare. sed quia imitator diaboli est, adiecit: quia mendax eat, sicut et pater eius. hic enim ut primum hominem morte condemnaret, simulauit se nescisse quid praeceptum fuisset a deo. similiter et Cain interrogatus finxit se nescire, ubi esset frater suus Abel, quem occiderat. hoc ergo in loco diabolum Cain esse dixit, patrem autem eius diabolum, cuius opera secutus est; diaboli enim filius diabolus est. sed diabolus ille, qui et satanas, patrem in malitia sua nullum habet; ipse enim sibi in malo auctor est. prior enim ipse peccauit, ac per hoc quicumque imitati illum fuerint filii eius dicentur, et ille pater eorum. etenim nos in fide Abraham patrem habemus, quia prior ipse credidit deo, ac per hoc nomine eius censemur; fideles enim dicimur sicut et ille.

XCI. QVAERENDUM QVO MODO CONTRADICENDUM SINE ARGUMENTIS FOTINO SIT CHRISTUM ANTE MARIAM ESSE.

A Iohanne prius quaeramus baptista, quem ipse saluator testem suum esse professus est. ait enim inter cetera de domino: qui de sursum uenit, super omnes est; qui [*]( 6 cf. Ioh. 8, 44 8 Ioh. 8, 44 11 cf. Gen. 4, 9 19 cf. Gen. 15, 6 (Rom. 4, 8 etc.) 24 cf. loh. 1, 15 etc. 26 Ioh. 3, 31. 32 ) [*](>/.P) [*]( 3 aolnnt M perimernnt GA 4 quia om. X 6 ipaum (ps in ras.) N loqaij loquitur CNX 8 abiecit N 10 condempnare C qaod M 13 dixit esse GA 17 imita.ti C dicetur .(corr.) M 19 ipte prior X nomini NX 20 dicimus M 22 argumento GA 23 esse (add. m4 mg. neganti) M 26 super eat omnes (corr.) C )

152
autem de terra est, de terra et loquitur; qui uero de caelo uenit, quod uidit et audiuit, testificatur et testimonium eius nemo accipit. ecce Iohannes omnes secum pariter ad conparationem domini terrestres appellat, quia illum de caelis testatur uenisse, ceteros uero omnes de terra esse, hoc est de inferioribus. et ipse dominus inter cetera eadem loquitur dicens: non enim descendi de caelo ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui me misit. patris. et iterum dominus inter alia hoc sensu loquitur dicens: et nunc dico uobis, quia ego rogabo patrem. ipse enim pater diligit uos, quia uos me diligitis et creditis quia ego a deo exiui patre et ueni in hunc mundum; iterum relinquo mundum et uado ad patrem. tunc uidentes discipuli manifeste illum esse locutum dicunt ei: ecce nunc palam loqueris et prouerbium nullum dicis; nunc scimus quoniam scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus, quoniam a deo existi. haec interpretatione non indigent, quippe cum ista summa sit religionis nostrae, ut Christum ante carnem in caelis cum deo fuisse credamus ut filium apud patrem.

Nam si propter iustam conuersationem et caelestem doctrinam de caelo et a deo se dixit exisse et uenisse in mundum, eadem debuerant dicere de se omnes profetae et apostoli. et quia dixit: iterum relinquo mundum et uado ad patrem, hoc forte dicatur significasse, quia doctrina, quae uenerat a deo, relicto mundo ad deum est regressa. aliud [*]( 7 Ioh. 6, 38 10 loh. 16, 26-28 15 Ioh. 16, 29. 30 24 Ioh. 16, 23 ) [*](def. I) [*]( * 1 de terra alt. om. (add. 8. l.) M et eras, M om. G 2 audit CNX 3 accepit X iohannis C 4 terrestris C appellauit N 5 caelesti GA 7 loquitur (add. i 8. t) N 8 misit me N 10 nunc] non X 12 ego om. N exiuiJ add. exiui a Mm4, X add. a C hunc om. G, B (add. m2) 15 nunc om. N 17 est om. N quoniani* (m in ras.) N quia GA 18 hac N 19 relegionis CFA 20 credimus N 26 ad deum] a deo (corr.) M-- )

153
enim quod dicant non habent. si enim de caelo uenisse et a deo exisse et uenisse in hunc mundum ad uirtutis et doctrinae pertinet causam, non ad saluatoris personam, cum dicit: iterum relinquo mundum et uado ad patrem, illo autem redit unde uenerat, sed uidemus post abscessum domini et uirtutem in mundo fuisse et doctrinam, uides ergo non de uirtute dictum esse a domino et doctrina, sed specialiter de se dominum locutum.