Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Nulli misericordiam facienti calumniam fieri oportet. in potestate enim dantis est, quando uel quantum uelit misereri. exhortandus est enim huius modi et precibus prouocandus. non contentione a bono opere reuocandus. forte non contradiceretur, si pro hac misericordia uices illi aliqua redderetur. aliquis medicum arguat, qui medicamenta sua et officium gratis inpendet, aut accusabitur tarditas eius ab eis, a quibus non est requisitus?
Haec quidem diximus secundum rationem, sed saluatoris bonitas ista non curat propter inbecillitatem humanam; suam enim sequitur naturam ad faciendam misericordiam. idcirco tunc uenit, quando debuit uenire, uoluntatis suae rationem secutus, non meritorum nostrorum. nam si merita perpendas, uenire non debuit. uenit ergo quando et subueniri debere sciuit et futurum gratum beneficium. si enim ei cui necessitas inminet ante subueniatur, erit quidem gratum, non tamen ualde poterit scire quid sibi praestitum est; si autem in ipsa necessitate posito auxilium feras, sciet [*](def. 1) [*](\' 1 uenera icorr.) M 2 ut eras. C et om. X 8 in Olft. A (add. m2), B 5 saluati sunt CNX 6 et ante ei add. N si] sci M uenissent (alt. n eras.) N 9 faciant (corr. facianti) C oportere codd., an oporteret scribendvm? 10 enim] est (eras.) enim C uellit CN (eras. pr. 1), YG 11 exorandns GA modo (corr.) M 12 contradicetur X 18 misericordia hac GA 22 perpendas (add. m4 [?] 8. I. den) M perpendat N subuenire X 23 gratum fnturum CNX enim] antem N 24 ei cui om. X imminit N (corr. vi. rec.), F B 2o sciri GA prestitutum M )
Idcirco recte factum est, ut non ante ueniret dominus. primum enim dimisit genus hominum uti uoluntate sua, non sine testimonio sui, quia ex ipsa mundi fabrica et annua munera, quae elementorum ministerio humanis usibus exhiberi decreuit, intellegi et timeri diuinitatem suam uoluit, quippe cum etiam ex traduce primi hominis, deinde Enoch, Noe, notitia eius esset in terris. sed cum languore quodam humani generis obsolescere coepisset cognitio dei inter homines et mores inmutarentur, eligere dignatus est Abraham, in quo forma esset renouatae notitiae dei et morum. et cum adhuc reuerentia segnior esset, postea per Moysen legem litteris dedit, quae neque obsolesceret et magis metum incuteret. maior enim timor est, ubi auctoritas manifesta est. et quia accepta lege gentes spreuerunt non se subicientes ei neque hi qui acceperunt seruauerunt eam, motus dominus misericordia misit filium suum, qui se pro illis offerens et mortem destruens data omnibus remissione peccatorum deo patri illos iustificatos offerret non enim posset descendi ad inferos, nisi per mortem. nec ordo enim nec ratio poscebat eum, qui mortuus non fuisset, intrare ianuas tartari.