Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Saluator autem cum pro se et Petro dari iubet, pro omnibus soluisse uidetur, quia, sicut in saluatore erant omnes causa magisterii, ita et post saluatorem in Petro omnes continentur. ipsum enim constituit esse caput eorum, ut pastor esset gregis dominici. nam inter cetera dicit discipulis: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, et Petro dicit: ecce satanas expostulauit, ut uos uentilet uelut triticum; ego autem rogaui pro te, ne deficiat fides tua, et tu tandem conuersus confirma fratres tuos. quid ambigitur? pro Petro rogabat, et pro Iacobo et Iohanne non rogabat, ut de ceteris taceam? manifestum est in Petro omnes contineri, quia et alio loco dicit: ego pro his rogo quos mihi dedisti, et: uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum.
Nunc uideamus quid sit didragma, hoc est, qui modus sit ponderis uel quantitatis aut in qua substantia * * * * * * * *
Dominus, cum filii Israhel saepe delinquerent educti de Aegypto, iratus sententiam dedit dicens nullum illorum [*]( 2 Matth. 17, 23 5 cf. Matth. 17, 26 8 cf. loh. 21, 15-17 9 Matth. 26, 41. Marc. 14, 38 11 Luc. 22, 31. 32 16 Ioh. 17, 9 17 Ioh. 17, 24 26 cf. Num. 14, 30 ) [*](dtf. P) [*]( 2 didragma M (corr.), CNX 3 dicta M 5 petri X 6 exsoluisse (ex exp.) N 7 causae FB clause G (1 eras.), A 12 deficiet C 13 qui (corr.) M 15 de om. N petra (corr.) M 17 dededisti (pr., de up.) N ipsi] isti CNX 19 detidragma C dedidragma N 20 lacunam indicaui 21 quis (s in ms.) N est» N diabolii (corr.) N 22 semper om. N ergo om. GA 25 cum eras. et add. post israhel s. I. M filiis M, N (corr.), F )