Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Didragma igitur ab his exigenda erat, qui aliquid negotii gerebant aut artibus operam dabant. saluator autem, qui nihil horum curabat, neque discipuli eius, exigendus utique non erat. sed quia inimicus diabolus semper in insidiis erat occasionem quaerens, si posset inclinare saluatorem, exactorum didragmae animos occupauit, ut eius facerent uoluntatem, ut accedentes ad Petrum, qui primus inter apostolos erat, solui debere ab eorum magistro dicerent didragmam, qui ab his oneribus liberi erant — nihil enim agebant in mundo quod esset mundi —, ut, quia non erat unde solueret, aut his scandalo esset aut certe humilitate suffragii quaereret a quo solueretur. tunc dominus, ut inprouidum diabolum et aduersus semet ipsum semper machinari ostenderet, ad mare ire Petrum apostolum iubet et capti piscis os aperire et illic inuenire modum exactioni debitum, quo soluto non solum scandalo non esset exactoribus neque inclinaretur requisito auxilio ad soluendum. uerum etiam signum uirtutis maximae demonstraret, per quod captos a diabolo ad se traheret, ut argumento et astutia sua [*](3 cf. Matth. 19, 27. 29. Luc. 14, 26. 33 )[*](def. PG) [*](2 contestimur C 7 illas abicere] illa subicere (subiecere) CX uia N ambulat.. N itur] igitur (corr.) M ..itur C 9 detragma (\' quia (corr.) M 13 ex auctorum* N 14 dedragme (corr.) C ut alt.} ait (corr.) C 16 didragma NX, (corr.) M dedragma (corr. didragma) C 17 honeribus X liberi] hinc rursus G incipit quod esset] quod est.. (corr. m2 qui sunt filii) G quod est A 18 scandalum G A 21 machinari ostenderet] maiinaristenderet X ire (re in ras.) M 22 pisces FB ille (corr.) N 23 exactione NX scandalum N. (corr.) G 26 captus N ad] a X )

135
diabolus torqueretur. dicunt ergo exactores didragmae ad Petrum apostolum: magister uester non soluit didragmam? quo dicto magistrum, ut pro omnibus discipulis solueret, conuenerunt.

Saluator autem cum pro se et Petro dari iubet, pro omnibus soluisse uidetur, quia, sicut in saluatore erant omnes causa magisterii, ita et post saluatorem in Petro omnes continentur. ipsum enim constituit esse caput eorum, ut pastor esset gregis dominici. nam inter cetera dicit discipulis: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, et Petro dicit: ecce satanas expostulauit, ut uos uentilet uelut triticum; ego autem rogaui pro te, ne deficiat fides tua, et tu tandem conuersus confirma fratres tuos. quid ambigitur? pro Petro rogabat, et pro Iacobo et Iohanne non rogabat, ut de ceteris taceam? manifestum est in Petro omnes contineri, quia et alio loco dicit: ego pro his rogo quos mihi dedisti, et: uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum.

Nunc uideamus quid sit didragma, hoc est, qui modus sit ponderis uel quantitatis aut in qua substantia * * * * * * * *

LXXX. CERTE AUT FILIUS DEI QVIS EST AUT DIABOLI: SEMPER ERGO FILIUS EST, SED ALIQVANDO DEI, ALIQVANDO DIABOLI. QVID ERGO NASCIMUR REQVIRENDUM EST.

Dominus, cum filii Israhel saepe delinquerent educti de Aegypto, iratus sententiam dedit dicens nullum illorum [*]( 2 Matth. 17, 23 5 cf. Matth. 17, 26 8 cf. loh. 21, 15-17 9 Matth. 26, 41. Marc. 14, 38 11 Luc. 22, 31. 32 16 Ioh. 17, 9 17 Ioh. 17, 24 26 cf. Num. 14, 30 ) [*](dtf. P) [*]( 2 didragma M (corr.), CNX 3 dicta M 5 petri X 6 exsoluisse (ex exp.) N 7 causae FB clause G (1 eras.), A 12 deficiet C 13 qui (corr.) M 15 de om. N petra (corr.) M 17 dededisti (pr., de up.) N ipsi] isti CNX 19 detidragma C dedidragma N 20 lacunam indicaui 21 quis (s in ms.) N est» N diabolii (corr.) N 22 semper om. N ergo om. GA 25 cum eras. et add. post israhel s. I. M filiis M, N (corr.), F )

136
intraturum in terram promissionis excepto Caleb et Iesu filio Naue, qui prius Auses dicebatur. eos autem qui nati fuerant in deserto, ipsos dixit intraturos, eo quod nescirent bonum aut malum. nescire autem bonum uel malum simplicitas quaedam est naturalis, quae neque ad bonum neque ad malum erudita est, hoc est ignorantia sine malitia. sine sensu enim nascimur, sed natura nostra hoc bonum habet, quia capax est ediscere ueritatem. filius autem diaboli hic est, qui natus malis rebus imbuitur, ut his studeat, quae inimica sunt creatori, multos adserens deos et his immolandum quasi mundi rectoribus. hic si resipiscat et iuxta naturam suam sentiat ad creatorem se conferens, filius erit dei..

Ac per hoc neque filii dei sunt qui nascuntur neque diaboli. quid enim dicit saluator Iudaeis: uos de patre diabolo estis et concupiscentias patris uestri uultis facere? uides ergo operibus et professione filios creari diabolo; hos autem esse filios dei, qui confitentes proprium esse deum patrem Christi recte uersantur. sic enim deus instituit genus nostrum, ut sine sensu nati possibilitatem tamen habeamus discendi siue bona siue mala, ut ipsi nobis aut mala adquiramus aut bona, ut laetemur in nobis, cum recte agentes remuneramur, aut ipsi nobis inputemus, si praua sequentes condemnemur. [*]( 2 cf. Num. 13, 9 (8). 17 (16) 3 cf. Num. 14, 31 14 Ioh. 8, 44 ) [*](def. P) [*]( \' 1 et excepto C chaleb CF caleph G calep A, (corr. chalep) B iestu C iosue NX nouae C nun X 2 primus X ausus X 3 nescierent FB nescierunt GA 5 ad pr.] a FB om. GA ad ult.) a FB om. GA 7 bonum bonum (alt. eras.) M capax] ..pax C edicerc FB 8 fllium C hic (ic in ras.) M rebus malis GA 0 studeat] deat M studiat C creator M 14 filii cinie- diaboii add. N uosj uox M 16 professione] confessionem (m eras.) N creari] creatori FB 17 fllios dei esse GA 21 rectagentee (corr.) M 22 remuneremur C, (corr.) G aut] ut X 23 contempneinur (corr. • ontemnimur) C. )

137