Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Non ergo Christus peccatum fecit, sicut dicit profeta, sed aperte ipse peccatum factus est, sicut ostensum est. offerre autem Christum pro nobis quid est, nisi dare potestatem uolentibus eum occidere? quod idcirco concessum est, quia profuturum erat, ut esset causa descendendi ad inferos expoliare tartarum animabus. superabundans\' enim et inauditum peccatum est occidisse eum, qui non solum nullo genere peccauerat, sed et multis uitam donauerat. hoc peccato reus factus diabolus contradicendi audaciam perdidit. nam simile aliud ad Galatas in epistula legitur; inter cetera enim: factus, inquit, pro nobis maledictum. a quo factus, nisi a patre? iudicio enim dei crux Christi maledictum est Iudaeorum; peccatum enim illorum exclamat mors saluatoris. cruci figi ergo se permisit. ut passio eius proficeret nobis, ut hinc cum signo eius exeuntes a secunda morte minime teneremur. metuit enim mors etiam seruos eius, a quo uicta est.
Didragma capitum exactio intellegitur, non praediorum. uec enim saluator aliquid possidebat in mundo, cum sit dominus mundi, mortuus autem alienis inpendiis sepelitur; et nos a quibus mundus extraneus est, facultates augere [*](5 cf. I Petro 3, 19 10 Gal. 3, 13 14 cf. Hebr. 13, 13 15 cf. Apoc. 2, 11 etc. 17 cf. Matth. 17, 26 19 cf. Luc. 5, 11. 28 )[*](,P(; ) [*](3 uolenti N nolent (e in ras.) F, B eum] ibi eum F eum ibi B ■i eipoliare tartarum Engelbrecht et spollaret artarum (corr. et spoliare tartarum) M et spoliare taitarum CNX 8 reus] eua (corr.) M 9 alius (corr.) C ad Gaiatas in epistnla] galata sine epistula FB 12 crux] cru (corr.) M peccata X 15 secundo (corr.) M 17 LXXV edd. pro se tantam] prosegantum (corr. prosecantum) C et] ex C 18 detracma <■ didragma NX 19 euml cum C suntl fort. legendum sint 21 didrama (add. g s. l.) M 23 sepellitur (corr.) MC )