Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quod autem adiecit dicens: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes, hoc utique significauit, quia etiam Maria, per quam gestum mysterium est incarnationis saluatoris, in morte domini dubitaret, ita tamen, ut resurrectione firmaretur. omnes enim stupore quodam in morte domini dubitarunt. quis enim non ambigeret uidens eum, qui se filium dei dicebat, sic humiliatum, ut usque ad mortem descenderet? et quia, ut dixi, omnis ambiguitas resurrectione domini recessura erat, \'pertransire\' dixit gladium, non supercadere aut contingere transeuntem membrum aliquod. ut sicut gladius missus pertransiens iuxta hominem timorem facit, non tamen percutit, ita et dubitatio maestitiam fecit, non tamen occidit, quia non sedit in animo, sed pertransiit, quasi per umbram contingens corda discipulorum. denique Cleopas et Amaus euntes in uir tristes dicunt inter cetera ipsi domino nescientes quia domi nus est: nos putabamus, quia ipse erat qui incipiebat [*](5 Ioh. 9, 39 9 Matth. 11, 25. Luc. 10, 21 12 Luc. 2, 35 28 Luc. 24, 21. ) [*]( ,.1\'(; ) [*]( 1 dignitas FB 6 leges (corr.) M 8 dicent (corr.) M 11 paruulus (corr.) N 13 pertransiuit C 15 in morte] immortem FB 16 omnia icorr.) M 24 ita om. C facit X 26 cordaJ cor (corr. add. da 8. l.) M cleopha9 CNAB emaus N emmaus X euntes (eu in ras.) C\' 27 dono (corr, m2) M ) [*]( 9* )

132
liberare Israhel. dubitauerunt, sed statim agnito domino transiit dubitatio. similiter dictum est et de Iosef, quia ferrum pertransiuit animam eius. hoc est mortem euadere, quia dubitare de deo uel Christo mors est ac per hoc qui desinit dubitare, euadit mortem.