Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Symeon uir sanctus et diuinis oraculis commendatus per spiritum sanctum locutus est quid futurum esset hominibus ex causa Christi, ut ruina his esset, qui cum sibi uiderentur stare per obseruantiam et peritiam legis, diffidentia . tamen operum Christi caderent dissoluti a promissione patrum, [*](1 cf. Apoc. 1, 10 13 of. Ezech. 3, 3 IG Luc. 2, 34. 35 )[*](def. PG) [*](1 phatmos CNX religatus CNX domiciano CAB 3 et alt.J ..et N 4 esset] erat N 5 qui] quae N 6 hominibus C hominis N 7 profesaiongs N 8 illius (carr.) 3/ 9 et om. N 10 amaram (corr. amari) C accussauit C 12 dimus M czechili (add. e s. pr. i) M ezecheli C ezechiheli (chiheli in ras.) N ezechiel A 13 ut] ait C eius om. N 15 tXXTIr. tdd. 17 hic om. M in ante resurrectionem add. N 19 pertransiuit C multorum om. M 22 futurum (u pr. in ras.) C 23 ut ruina-Christi om. N his] hic X (corr. Am2) 24 diffidentiam M 25 dešoluti CN ... )

131
illis autem qui nullius prope dignitatis essent in lege, credentibus uero in Christum, resurrectio in Israhel, ut digni deo fierent qui prius indigni et inutiles erant, et reprobarentur qui aliquid putabantur. hoc. est quod alio loco dicit dominus: iniudicio ego ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. denique non legis doctores. non Farisei, non scribae secuti sunt Christum, sed piscatores, homines inperiti et rusticani. hinc est unde dicit dominus: pater, gratias ago tibi, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruolis.

Quod autem adiecit dicens: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes, hoc utique significauit, quia etiam Maria, per quam gestum mysterium est incarnationis saluatoris, in morte domini dubitaret, ita tamen, ut resurrectione firmaretur. omnes enim stupore quodam in morte domini dubitarunt. quis enim non ambigeret uidens eum, qui se filium dei dicebat, sic humiliatum, ut usque ad mortem descenderet? et quia, ut dixi, omnis ambiguitas resurrectione domini recessura erat, \'pertransire\' dixit gladium, non supercadere aut contingere transeuntem membrum aliquod. ut sicut gladius missus pertransiens iuxta hominem timorem facit, non tamen percutit, ita et dubitatio maestitiam fecit, non tamen occidit, quia non sedit in animo, sed pertransiit, quasi per umbram contingens corda discipulorum. denique Cleopas et Amaus euntes in uir tristes dicunt inter cetera ipsi domino nescientes quia domi nus est: nos putabamus, quia ipse erat qui incipiebat [*](5 Ioh. 9, 39 9 Matth. 11, 25. Luc. 10, 21 12 Luc. 2, 35 28 Luc. 24, 21. ) [*]( ,.1\'(; ) [*]( 1 dignitas FB 6 leges (corr.) M 8 dicent (corr.) M 11 paruulus (corr.) N 13 pertransiuit C 15 in morte] immortem FB 16 omnia icorr.) M 24 ita om. C facit X 26 cordaJ cor (corr. add. da 8. l.) M cleopha9 CNAB emaus N emmaus X euntes (eu in ras.) C\' 27 dono (corr, m2) M ) [*]( 9* )

132
liberare Israhel. dubitauerunt, sed statim agnito domino transiit dubitatio. similiter dictum est et de Iosef, quia ferrum pertransiuit animam eius. hoc est mortem euadere, quia dubitare de deo uel Christo mors est ac per hoc qui desinit dubitare, euadit mortem.

LXXVIII. (LXXIV). QVID SIBI UULT UT ESEIAS PROFETA DICAT DE CHRISTO: \'QVI PECCATUM NON FECIT\'. CONTRA AUTEM APOSTOLUS: \'EUM QVI PECCATUM\'. INQVIT, \'NESCIEBAT, PRO NOBIS PECCATUM FECIT\'?

Quantum ad sensum pertinet, quaestiones diuersae sunt. sed uerba similia ex parte quidem, ex parte uero discrepantia. (fecit) enim et \'non fecit\' contrarium est; \'nesciebat\' et \'non fecit. simile est. profeta ergo ex persona Christi locutus est: quia peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius, apostolus uero de persona loquitur dei patris: quia eum — id est Christum —, qui peccatum nesciebat, pro nobis peccatum fecit. quod duplici modo intellegendum est. primum enim fecit illum peccatum, dum incarnari illum uoluit, ut quem sors non tangebat, de peccatrice carne corpus acciperet, per quod dicitur factus peccatum. deinde dum offerret illum pro peccatis, fecit illum peccatum. hostia enim in lege pro peccatis oblata peccatum nuncupabatur. [*]( 3 Ps. 104, 18 7 Esai. 53, 9 8 II Cor. 5, 21 14 Esai. 53, t. 15 II Cor. 5, 21 22 cf. Leu. 4, 8 etc. ) [*](dtf. PG) [*]( 1 dubitarunt (corr.) M 2 transiuit CN transibit X 3 pertransibit X 4 de ante Christo add. NX 6 LXXIV edd. 7 dicit M 8 contra) contulit N apostolos M 9 nescibat (corr. atr.) C 10 diuersa (\' 11 discrepansitia (corr.) M discrepanti C 12 fecit pr.] facit CNX 13 simele (corr.) M simili FB 15 qui N 18 fecit] sicut C incarnari] incarne si C uolit <corr. m2) M 19 carni (corr.) C 20 offerret acripsi offeret (corr. m2) M offert cet. 21 illum] eum N fecit] sicut C 22 peccatis] peccatis et inf. mg. add., quod non est omixstim, fecit illum peccatam taostia enim in lege pro peCcatis C nancubabetur (corr. nuncupatur) C nuncubatur N, F (corr.) )

133

Non ergo Christus peccatum fecit, sicut dicit profeta, sed aperte ipse peccatum factus est, sicut ostensum est. offerre autem Christum pro nobis quid est, nisi dare potestatem uolentibus eum occidere? quod idcirco concessum est, quia profuturum erat, ut esset causa descendendi ad inferos expoliare tartarum animabus. superabundans\' enim et inauditum peccatum est occidisse eum, qui non solum nullo genere peccauerat, sed et multis uitam donauerat. hoc peccato reus factus diabolus contradicendi audaciam perdidit. nam simile aliud ad Galatas in epistula legitur; inter cetera enim: factus, inquit, pro nobis maledictum. a quo factus, nisi a patre? iudicio enim dei crux Christi maledictum est Iudaeorum; peccatum enim illorum exclamat mors saluatoris. cruci figi ergo se permisit. ut passio eius proficeret nobis, ut hinc cum signo eius exeuntes a secunda morte minime teneremur. metuit enim mors etiam seruos eius, a quo uicta est.

LXXVIIII. (LXXV). CUR SALUATOR PRO SE TANTUM ET PETRO DIDRAGMAM SOLUIT, NON ET PRO CETERIS APOSTOLIS, QVIPPE CUM OMNES EUM SECUTI SUNT DERELICTIS OMNIBUS SUIS?

Didragma capitum exactio intellegitur, non praediorum. uec enim saluator aliquid possidebat in mundo, cum sit dominus mundi, mortuus autem alienis inpendiis sepelitur; et nos a quibus mundus extraneus est, facultates augere [*](5 cf. I Petro 3, 19 10 Gal. 3, 13 14 cf. Hebr. 13, 13 15 cf. Apoc. 2, 11 etc. 17 cf. Matth. 17, 26 19 cf. Luc. 5, 11. 28 )[*](,P(; ) [*](3 uolenti N nolent (e in ras.) F, B eum] ibi eum F eum ibi B ■i eipoliare tartarum Engelbrecht et spollaret artarum (corr. et spoliare tartarum) M et spoliare taitarum CNX 8 reus] eua (corr.) M 9 alius (corr.) C ad Gaiatas in epistnla] galata sine epistula FB 12 crux] cru (corr.) M peccata X 15 secundo (corr.) M 17 LXXV edd. pro se tantam] prosegantum (corr. prosecantum) C et] ex C 18 detracma <■ didragma NX 19 euml cum C suntl fort. legendum sint 21 didrama (add. g s. l.) M 23 sepellitur (corr.) MC )

134
cupimus, ut morientes mundum a nobis inuasum non tantum uoce, sed et litteris contestemur, ut professione nostra ab eo, cuius mundus est, condemnemur. hinc dominus: qui non. inquit, reliquerit omnia et secutus me fuerit, non potest meus discipulus esse. quicumque ergo sic habet facultates suas, ut spem in illis non habeat, paratus autem sit pro fide illas abicere, uiam ambulat qua itur ad Christum dominum nostrum.,

Didragma igitur ab his exigenda erat, qui aliquid negotii gerebant aut artibus operam dabant. saluator autem, qui nihil horum curabat, neque discipuli eius, exigendus utique non erat. sed quia inimicus diabolus semper in insidiis erat occasionem quaerens, si posset inclinare saluatorem, exactorum didragmae animos occupauit, ut eius facerent uoluntatem, ut accedentes ad Petrum, qui primus inter apostolos erat, solui debere ab eorum magistro dicerent didragmam, qui ab his oneribus liberi erant — nihil enim agebant in mundo quod esset mundi —, ut, quia non erat unde solueret, aut his scandalo esset aut certe humilitate suffragii quaereret a quo solueretur. tunc dominus, ut inprouidum diabolum et aduersus semet ipsum semper machinari ostenderet, ad mare ire Petrum apostolum iubet et capti piscis os aperire et illic inuenire modum exactioni debitum, quo soluto non solum scandalo non esset exactoribus neque inclinaretur requisito auxilio ad soluendum. uerum etiam signum uirtutis maximae demonstraret, per quod captos a diabolo ad se traheret, ut argumento et astutia sua [*](3 cf. Matth. 19, 27. 29. Luc. 14, 26. 33 )[*](def. PG) [*](2 contestimur C 7 illas abicere] illa subicere (subiecere) CX uia N ambulat.. N itur] igitur (corr.) M ..itur C 9 detragma (\' quia (corr.) M 13 ex auctorum* N 14 dedragme (corr.) C ut alt.} ait (corr.) C 16 didragma NX, (corr.) M dedragma (corr. didragma) C 17 honeribus X liberi] hinc rursus G incipit quod esset] quod est.. (corr. m2 qui sunt filii) G quod est A 18 scandalum G A 21 machinari ostenderet] maiinaristenderet X ire (re in ras.) M 22 pisces FB ille (corr.) N 23 exactione NX scandalum N. (corr.) G 26 captus N ad] a X )

135
diabolus torqueretur. dicunt ergo exactores didragmae ad Petrum apostolum: magister uester non soluit didragmam? quo dicto magistrum, ut pro omnibus discipulis solueret, conuenerunt.