Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Omnia diuina uolumina amara sunt, sed perfidis adque carnalibus. idolatris enim insuaue est, cum audiunt unum deum praedicari in Christo. et Fotinus simul pertimescit horrore correptus, erubescit etiam Sabellius audiens patrem patrem esse qui filius dici non possit, quia ab ipso sunt omnia; filium autem idcirco filium appellari, quia non utique ipse pater est, sed de patre, nec a quo, sed per quem sunt omnia. confutatur et . Arrius, cum legit Christum uerum esse filium dei; sine dubio enim uerus dici non posset, nisi proprie esset de deo. conuincitur et Marcion addiscens quia uerbum caro factum est, qui putat Christo carnem negandam. arguitur etiam inprobus Manicheus uidens scriptum ab euangelista, quia saluator non solum praesentia sui nuptiarum uota decorauit, uerum etiam poculis honestauit, qui nuptiarum aditus intercludit et promiscue conuenire hortatur.
Haec continentur in libro, quem accepit apostolus deuorandum. hic liber euangelium est quod CATA IOHANNEN titulatur, quod non solum male sentientibus amarum est, uerum etiam indiseiplinatis, qui nolunt corripi, ut in peius proficiant. ista reuelatio eo tempore facta est, quo apostolus Iohannes in insula [*]( 2 Apoc. 10, 8. 9 13 cf. Ioh. 1, 3 16 cf. Ioh. 1, 14 18 cf. Ioh. 2, 2. 9 ) [*](:P(;) [*]( 1 LXXII edd. apocalipsi CNX 2 ualde (corr.) M 3 amaricauit FB 5 quis iste] quiete M iste] isti (corr.) C K idolatriis (\' Icorr.) NFB insuaui N 9 fotinus (corr. fothinus) C photinus (add. 8. I. m. rec. semper) N fothinus FB horrere FB 12 utique] utio M 14 et] ut CNFB 16 et] ad C 17 christum N 21 promiscue) praemiscae M praemiscue C pr(a)emiis cui NX 22 accipit CA 23 cata1 acta M iohanne NFB 26 iohannis FB-) [*]( L. P«.-Aaf. Qaaeet. Uat. ) [*]( 9 )
Symeon uir sanctus et diuinis oraculis commendatus per spiritum sanctum locutus est quid futurum esset hominibus ex causa Christi, ut ruina his esset, qui cum sibi uiderentur stare per obseruantiam et peritiam legis, diffidentia . tamen operum Christi caderent dissoluti a promissione patrum, [*](1 cf. Apoc. 1, 10 13 of. Ezech. 3, 3 IG Luc. 2, 34. 35 )[*](def. PG) [*](1 phatmos CNX religatus CNX domiciano CAB 3 et alt.J ..et N 4 esset] erat N 5 qui] quae N 6 hominibus C hominis N 7 profesaiongs N 8 illius (carr.) 3/ 9 et om. N 10 amaram (corr. amari) C accussauit C 12 dimus M czechili (add. e s. pr. i) M ezecheli C ezechiheli (chiheli in ras.) N ezechiel A 13 ut] ait C eius om. N 15 tXXTIr. tdd. 17 hic om. M in ante resurrectionem add. N 19 pertransiuit C multorum om. M 22 futurum (u pr. in ras.) C 23 ut ruina-Christi om. N his] hic X (corr. Am2) 24 diffidentiam M 25 dešoluti CN ... )
Quod autem adiecit dicens: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes, hoc utique significauit, quia etiam Maria, per quam gestum mysterium est incarnationis saluatoris, in morte domini dubitaret, ita tamen, ut resurrectione firmaretur. omnes enim stupore quodam in morte domini dubitarunt. quis enim non ambigeret uidens eum, qui se filium dei dicebat, sic humiliatum, ut usque ad mortem descenderet? et quia, ut dixi, omnis ambiguitas resurrectione domini recessura erat, \'pertransire\' dixit gladium, non supercadere aut contingere transeuntem membrum aliquod. ut sicut gladius missus pertransiens iuxta hominem timorem facit, non tamen percutit, ita et dubitatio maestitiam fecit, non tamen occidit, quia non sedit in animo, sed pertransiit, quasi per umbram contingens corda discipulorum. denique Cleopas et Amaus euntes in uir tristes dicunt inter cetera ipsi domino nescientes quia domi nus est: nos putabamus, quia ipse erat qui incipiebat [*](5 Ioh. 9, 39 9 Matth. 11, 25. Luc. 10, 21 12 Luc. 2, 35 28 Luc. 24, 21. ) [*]( ,.1\'(; ) [*]( 1 dignitas FB 6 leges (corr.) M 8 dicent (corr.) M 11 paruulus (corr.) N 13 pertransiuit C 15 in morte] immortem FB 16 omnia icorr.) M 24 ita om. C facit X 26 cordaJ cor (corr. add. da 8. l.) M cleopha9 CNAB emaus N emmaus X euntes (eu in ras.) C\' 27 dono (corr, m2) M ) [*]( 9* )
Quantum ad sensum pertinet, quaestiones diuersae sunt. sed uerba similia ex parte quidem, ex parte uero discrepantia. (fecit) enim et \'non fecit\' contrarium est; \'nesciebat\' et \'non fecit. simile est. profeta ergo ex persona Christi locutus est: quia peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius, apostolus uero de persona loquitur dei patris: quia eum — id est Christum —, qui peccatum nesciebat, pro nobis peccatum fecit. quod duplici modo intellegendum est. primum enim fecit illum peccatum, dum incarnari illum uoluit, ut quem sors non tangebat, de peccatrice carne corpus acciperet, per quod dicitur factus peccatum. deinde dum offerret illum pro peccatis, fecit illum peccatum. hostia enim in lege pro peccatis oblata peccatum nuncupabatur. [*]( 3 Ps. 104, 18 7 Esai. 53, 9 8 II Cor. 5, 21 14 Esai. 53, t. 15 II Cor. 5, 21 22 cf. Leu. 4, 8 etc. ) [*](dtf. PG) [*]( 1 dubitarunt (corr.) M 2 transiuit CN transibit X 3 pertransibit X 4 de ante Christo add. NX 6 LXXIV edd. 7 dicit M 8 contra) contulit N apostolos M 9 nescibat (corr. atr.) C 10 diuersa (\' 11 discrepansitia (corr.) M discrepanti C 12 fecit pr.] facit CNX 13 simele (corr.) M simili FB 15 qui N 18 fecit] sicut C incarnari] incarne si C uolit <corr. m2) M 19 carni (corr.) C 20 offerret acripsi offeret (corr. m2) M offert cet. 21 illum] eum N fecit] sicut C 22 peccatis] peccatis et inf. mg. add., quod non est omixstim, fecit illum peccatam taostia enim in lege pro peCcatis C nancubabetur (corr. nuncupatur) C nuncubatur N, F (corr.) )