Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Omnia diuina uolumina amara sunt, sed perfidis adque carnalibus. idolatris enim insuaue est, cum audiunt unum deum praedicari in Christo. et Fotinus simul pertimescit horrore correptus, erubescit etiam Sabellius audiens patrem patrem esse qui filius dici non possit, quia ab ipso sunt omnia; filium autem idcirco filium appellari, quia non utique ipse pater est, sed de patre, nec a quo, sed per quem sunt omnia. confutatur et . Arrius, cum legit Christum uerum esse filium dei; sine dubio enim uerus dici non posset, nisi proprie esset de deo. conuincitur et Marcion addiscens quia uerbum caro factum est, qui putat Christo carnem negandam. arguitur etiam inprobus Manicheus uidens scriptum ab euangelista, quia saluator non solum praesentia sui nuptiarum uota decorauit, uerum etiam poculis honestauit, qui nuptiarum aditus intercludit et promiscue conuenire hortatur.