Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Semper breuiata propositione sensum occultas. nam hoc quod in quaestionem uocas tunc factum est, quando in Galilea positus propter tumultum Iudaeorum a fratribus suis adhuc non credentibus sibi conpellebatur ascendere in Iudaeam, quia futurus erat dies festus Iudaeorum, ut seditionem pateretur. ipse autem respondit eis dicens: uos ascendite ad diem festum, quia mundus uos non odit; me autem odit, quoniam arguo opera eius. ego non ascendo ad diem festum hunc, quia tempus meum nondum impletum est. tunc fratres eius ascenderunt ad diem festum, ipse uero mansit in Galilea. post autem et ipse ascendit ad diem festum. [*]( 10 cf. Marc. 7, 24-30 13 cf. loh. 7, 8 14 cf. Ioh. 7, 14 21 Ioh. 7, 7. 8 ) [*](def. PG) [*]( 1 est] sit edd. scire C 2 ut intrarent-in domo otn. X 3 se om. X 4 est om. M non] hoc X r) demonstraturns (corr. t M leneque M 7 qui (corr.) C 9 uolutans M 11 quo N 12 LXXVllI edd. 14 contantis M 17 in alt. om. M galilee C 19 conpellabatur C 22 autem oni. C 26 galilee C )