Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quantum ad fidem ueri pertinet, deum omnino nemo uidit umquam, neque patrem neque filium. quod enim uisus [*](1 cf. Matth. 13, 39 3 Matth. 5, 25 6 cf. Eph. 6, 16 17 cf. Matth. 25, 41 19 cf. Gen. 82, 28 (29) 20 cf. Ex. 33, 11 21 Esai. 6,5 22 Ioh. 1, 18. I Ioh. 4, 12 ) [*](dej. PG) [*]( 2 praecipit C 6 fidelie (corr. ftJelea) C 7 iste om. N 10 contempuant C suhieciat CF 13 ne om. N 14 contempnatus C Jet] de X 16 dominica- M mittet N 20 faciem jpr.] faciem (m exp.) C facie NX 21 sabaoht M sabbaoth N 22 iohannis C 2\') finem M 26 quid C )

123
dicitur, ad intellegentiam refertur; uisus est enim uelut in imagine. ueluti nos, cum imperatores nesciamus, uidemus eos in figura, non in ueritate, ita et deus uisus est, ut intellegeretur deus esse qui apparebat, per rationem, non per substantiam, quia in natura sua uideri deus non potest. et ut uerius propositae quaestionis secreta pandamus, sensum euangelistae explicare nitamur. Iohannes enim occultum aliquid prodere uoluit, quod sciuit ad salutarem doctrinam pertinere. idcirco: deum, inquit, nemo uidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris. ipse enarrauit.