Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Circumcisio uero et sabbatum usque ad id tempus ualuit, quo nouae legis praedicaretur mandatum. sic enim data sunt, ut adueniente lege fidei cessarent. unde dicit apostolus: finis legis Christus. nam et Danihel hoc significat, cum de [*]( 2 cf. Mstth. 11, 13. Lac. 16, 16 18 cf. Marc. 1, 4. Luc. 3, 3 16 cf. Leu. 11, 29 20 cf. Rom. 6, 6 etc. 25 Bom. 10, 4 26 cf. Dan. 9, 24—27 ) [*]( If.1\' l ) [*]( 2 alt. profstiac M 4 tenti C 5 repperiri (corr. repperi) C reperiri NF 6 dicebant] dicebatar CNX 9 eioa.... N 11 nec] non GA neni (eorr. non) B 12 manere (ma i ras.) C permanere (per eras.) N 17 in eBcis] nescis CN numeniis MC multelis (corr.) M 20 rediunt CF 21 refrigatur C qui C immores (corr. m2) M beneficioruin dei GA redinnt CF 28 et] ad C )

120
aduentu domini et temporibus ebdomadum profetat, quia et crisma et iudicium et sacrificium et ipsa ciuitas cessatura . erat. spiritale enim adueniente lege necesse erat cessare carnalia. tunc enim ei parte corporis seruiebatur deo, nunc ex parte animae; pridem uisibiliter, modo inuisibiliter; tunc in carne, nunc in animo, quia deo utique, qui spiritus est, in spiritu seruiendum est. non ergo soluta lex est, quia cessauit, sed successum illi est impleto tempore. nec enim administratio eius accusatur aut iudicium, si peccatoribus indulgentia datur, cum hinc magis recte data et iusta probetur, quia quibus dominabatur, peccatores fuisse non negantur: quia iustis, inquit, lex non est posita.