Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Cuius rei exemplum etiam tempore misericordiae praedicatae ostendit, ne non patiens, sed insensibilis, et quem neque dolor alicuius neque pietas commouere uideretur. hinc est unde ait per profetam: tacui; numquid semper tacebo? et dominus: numquid non faciet, inquit, deus uindictam seruorum suorum clamantium die ac nocte? sic utique clamant, sicut supra diximus. si quis ergo Christianus ad tempus uindicet non acerbe neque cum sanguine, non peccat; melius tamen fecerit, si dimiserit iudici deo.