Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quibusdam uidetur \'principes huius saeculi\' maiores Iudaeorum significasse, quasi iuxta quod Petrus apostolus dixit: [*]( 1 cf. Ioh. 19, 16 cf. Matth. 27, 20. Marc. 15, 11 5 Matth. 27, 23 20 Mare. 1, 34 21 I Cor. 2, 8 ) [*](k/P) [*]( 1 ceseari (corr. cesari) C 3 iuda FB 4 promoniti MG praemoti C 5 bane] ac C 6 datum C 7 redditam MG, A (exp. et eras. pr. d) 9 adicitur M mortuos (eorr.) C excepit NX 12 ponitur CFB 13 quod] ut C 14 maliuolentia iudaeorum (uolentia iu in rcw.) N IS saecnli] est add. C 27 iuxta ********** N ) [*]( 8* )

116
scitis enim, inquit, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes uestri. ergo Iudaeorum erant principes, non tamen huius saeculi. \'principes\' enim, ait, \'uestri\', non saeculi, quippe cum dixerint regem se habere Caesarem, sub cuius fuerant redacti potestatem. sunt autem isti hi principes, quos alio loco significauit apostolus dicens: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus huius mundi tenebrarum harum rectores. recte ergo quaeritur. si enim isti non cognouerunt Iesum, quo modo poterat fieri ut daemonia agnoscerent eum?