Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quod si cui adhuc forte uidetur esse contrarium, diligenter aduertat, ne incipiat illud durius aestimare, quod deus se personam induens serui, non dicam hominis, morti dederit. quid ergo hic ordinem quaeris, ubi omnia uideas esse contraria? quae est enim lux, quae fuit in tenebris, et tenebrae eam non conprehenderunt, qua conprehensus est? qui enim scit se ad hoc conprehendi ut feriatur, tempus illud in mortem conputat. est et dies sequens- qua auditus et cruci fixus est; est et nox quae cadit in sabbatum; est et ipsum sabbatum; [*](17 cf. Ps. 17, 6 19 cf. Phil. 2, 7 22 cf. Ioh. 1, 5 ) [*](Ej. r) [*]( 1 eonfandetur N 2 antesignana Turner ante signa nam codd. 3 a nocte] om. (add. s. I. m2) N ante GA qui (corr. quia) A 4 subintrare N 8 uocata (corr. m2) N caliga C 9 subintrantem N 11 capitur] incapitur CNF capitur B 18 ammitteret FB perpetuo C 14 sceleris immo) scelerissimo N 15 praecedente nocte GA nosti (corr.) C 16 syriem FB dens] dies (corr.) M 17 expraelicarc-t (rae eras.) M 19 dura9 C se] se in (in eras.) C 20 dederitJ dediderit FB se dederit GA 21 hic ergo GA 28 quia X 26 est pr. om. C ) [*]( L. Pa.-Aag. Quaett. telL ) [*](s )

114
est etiam uesper post sabbatum — hoc est quod Iudaeis a Moyse praeceptum est in figura, ut uespere intrarent in sabbatum —, in quo dominus resurrexit, qui conplectitur diem dominicum, quia nox non inputatur sine die neque dies sine nocte. hac ratione post tres dies et tres noctes dominus resurrexit.

LXV. SI UNO ORE ET RATIONE EUANGELISTAE LOCCTI SUNT, QVO MODO FACTUM EST UT TRIBUS DICENTIBUS, ID EST MATHEO, LUCA ET IOHANNE, QVIA SEXTA HORA CRUCI FIXUS EST DOMINUS, MARCUS E DIUERSO TERTIA HORA CRUCI FIXUM DICAT SALUATOREM?

Obscuris uera inuoluere non est bonum. nam tres euangelistae unum sensum habuerunt, Marcus autem rem, quae ab istis praetermissa fuerat, uoluit intimare sciens necessariam. nec enim falli posset, qui auctorum exempla secutus ea quae scripsit magna deuotione et industria didicit et nec sine sancto spiritu fuit. quid ergo ex hoc ostendere uoluit, debet absolui. contuendum itaque est, quia non a Pilato, sed a Iudaeis saluator cruci fixus est. quantum autem ad leges Romanas pertinuit, innocentem pronuntiauerunt saluatorem. ait enim Pilatus Iudaeis: ego nullam inuenio causam in eo et dicentibus eis: cruci fige eum, respondit: quid enim mali fecit? denique persistens et uolens educere eum de manibus eorum, calumniam passus est dicentibus eis: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. omnis enim [*](2 cf. Leu. 23, 32 9 cf. Matth. 27, 45. Luc. 23, 44. Ioh. 19, 14 10 Harc. 15, 25 22 Ioh. 18, 38. 19, 4. 6 etc. 23 loh. 19, 6. Matth. 27, 23. Marc. 15, 14. Luc. 23, 22 25 Ioh. 19, 12 )[*](def. P i 1 ) [*]( 10 crucufixus M 12 obsecuris M uera] falsa G uera (corr. falsa) A 13 abuerant M 14 fuerant GA imitare X 15 auctorem X secutis (corr.) M \' 16 magne C 17 spiritu sancto GA 23 male M (corr.), CFG educere] se (corr. e) ducere C )

115
qui se regem facit, contradicit Caesari. sic factum est ut traderet eum iudicio illorum. sententiam ergo non dedit Pilatus, sed Iudaei.