Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

In hac causa si numerum per ordinem dierum et noctium requiris, effectum intellegentiae non habebis, quia et Moyses XL diebus et XL noctibus ieiunauit et non tamen integer numerus inuenitur. quando enim per diem ascendit et per diem descendit, omnem utique numerum non impleuit, sed quia, ubi dies est, conputatur et nox et, ubi nox est, conputatur et dies, ut a parte ad totum XL dies et XL noctes dicuntur. ita est et quod dixit saluator, ut, quia tres noctes sunt, tres accipiantur et dies. est enim nox, ne nouum aut contra rationem forte uideatur, ut cum nox ex die pendeat. nam ante lucem factam, ex qua appellatus est dies, quam uesperum, quem sequitur nox, institutum minime dubitatur.