Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Talis causa est et sabbati, quare et circumcidi in sabbato non prohibetur. haec enim, quae periculosa non sunt, sic seruanda mandata sunt, ut non obsit, si ex necessitate fuerint admissa, quia non ad salutem, sed ad reuerentiam mandata sunt, illud autem quod omnino non licet semper non licet nec aliqua necessitate mitigatur, ut admissum non obsit. est enim semper inlicitum quod legibus, quia criminosum est, prohibetur. superiora autem illa, quae diximus aliquando licere, talia sunt, qualia ieiunia legitima, quae in necessitate soluta non faciunt reos, si stomachi fuerit causa aut infirmitas febrium. haec igitur scientes dolosi Iudaei discipulos accusabant, quasi sabbatum uiolarent, sicut supra dictum est. saluator autem noluit illis de tempore impletae legis praeiudicare, ne plus ad insaniam prosilirent, sed de praeterito, unde sabbatum uindicandum magis putabant, calumniosos illos ostendit, et non solum in sabbati causa, sed et in sacerdotali pane confusi sunt, sicut supra ostensum est.