Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Non est ambiguum patrem Iosef Iacob fuisse. ordo enim a Dauid per Solomonem tramitem suum tenens recto cursu peruenit ad Iacob. cuius filius est Iosef: Heli autem filius Matthiae, qui a Dauid per Nathan. filium eiusdem Dauid, ordinem tenet usque ad tempus, quo saluator aduenit. unde singuli euangelistae a Dauid singulorum fratrum generationum ordines prosecuti quasi furcam fecerunt. ut Matheus a Dauid per Solomonem descenderet ad "Iosef;" Lucas uero ab Heli, qui tempore fuit saluatoris, ascendit per traducem Nathan filii Dauid et Heli et Iosef utriusque iunxit tribum ostendens unius generis esse utrumque, ut, cum Heli sociat Iosef, non - discrepare eos in generatione, sed fratres ostendat, ac per hoc non solum Iosef filium esse saluatorem, sed et Heli. ipsa enim -ratione, qua Iosef filius dicitur saluator, ipsa est et Heli filius et ceterorum omnium, qui de eadem tribu sunt. hinc est quod dicit apostolus: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem. diuino etenim nutu permotus Lucas est, ut ab Heli per traducem Nathan ascenderet ad Dauid et per Tharam patrem eius ascenderet ad Sem filium Noe et adhuc super diluuium perueniret ad Seth filium Adae, qui redditus est pro Abel, et eadem ratione faceret filium Adae saluatorem, qua dicebatur [*]( 1 cf. Matth. 1, 16 2 cf. Luc. 8, 23 20 Rom. 9, 5 ) [*](iief. P) [*]( 1 HATH N iosep MN 2 patris C 8 inperit (corr. inperiti) C diaeriptns NX quia C 4 nesciantur (?) C 8 matthie (pr. tuitl. UIJe m raR.) M mathiae CNX qui aj qui. (i in raв.: a \'s. ras.) C rratha MF matha N nathatn X 9 tenet usqde] tenetur qa(a)e CX tesetar qm N . , 11 ordinem GJH proseqauti MF perseeuti X 13 naths M natham CX 14 heliae C, N (corr.), X unxit -9, (eorr. nt2 add. i 8. /.) A 15 soeia -GA 18 in ipsa X enim om. GA 19 ipae GA - et pr. in ras. M 22 lucttis C ut] et C 23 natham N 24 peruenit X - 26 quia C )

102
filius esse Iosef et Heli, super Adam autem transcendens adsignaret ante omnem carnem Christum filium esse dei.

Illud autem, quod quibusdam uidetur, quia Heli acceperit uxorem Iacob, quo modo lex mandauit, ut, si quis mortuus fuisset sine filiis, acciperet frater aut propinquus uxorem eius et resuscitaret semen fratris sui, et ita factum, ut Heli generasset Iosef Iacob, cuius uxorem acceperat, et per hoc iungi generationem, ut non inmerito Iosef patrem habere Heli dicatur, hoc nec probabile est et ad nullam rem proficit.

Illud autem, quod supra dictum est, et [per] generationem iungit per duos fratres filios unius et Christum ostendit filium dei esse ante omnem generationem. euangelista enim cum refert dicens: et ipse Iesus erat incipiens fere annorum triginta, filius sicut putabatur Iosef. qui fuit Heli, id est, Iesus filius aestimabatur Iosef et non solum Iosef erat filius, sed et Heli. non quia Iosef filium dicit Heli, sed eodem genere, quo Iosef uocabatur filius esse Iesus, ita erat etiam filius Heli, propter quod fratrum filii erant Iosef et Heli, id est Solomonis et Nathan filiorum Dauid, ut per Dauid ascendens ad Abraham et Noe et Seth et ad ipsum Adam et super Adam doceat esse Christum filium dei. cum enim dicit: qui fuit filius Seth. q.ni fuit filius Adae, qui fuit filius dei, Christum utique ita dicit Adae filium, sicut dicebatur filius Iosef. ait enim Maria ad Iesum: fili, quid fecisti nobis? etenim ego et pater tuus maesti et tristes [*](4 cf. Dent. 25. 5 13 Luc. 3. 23 22 Ltlc. 3, 38 25 Lnc. 2, 4S ) [*](def.P) [*]( \' 1 filios C 2 ante] super (corr.) N 3 autem om. CNX aeeeperat NFAB acciperafr CG 4 mandiitauit (corr.) M 5 fbisset* N accipffnt C uxorem eiae (ei A) ant propinquos GA 6 factum est 9d 7 ftoeepent (corr. aociperat) C acciperat N (eorr.), G 8 merito JWP 10 per seclusi 11 per eras. N duo (add. s s. I.) N 13 fero M 15 eiethnabatttr MFB existimabatur CNOA 16 et om. CA 17 quod N 18 pr. filiis C 19 natham CNX 20 e#«»fllioitlni (filior m ran.) M 21 Adam pr. om. X 22 qui fdit-Adae om. M 28 filiiis pr. om. N 25 ieBumJ eum CNG nobis] sic add. C (ift ras.), N )

103
ambulantes quaerebamus te. super Adam autem iungit Christum patri deo, ut qui horum, id est ab Adam usque ad Iosef et Heli, filius dicebatur, ante istos omnes dei uerus filius intellegeretur, ad confusionem Fotini, qui Christum non nisi ex Maria nec ante fuisse contendit. quorum enim non erat, filius dicebatur et dei, cuius uere filius erat, negabatur.

Si enim, quod inprobabile est et ad nullam rem proficit, Iosef Heli filius dicatur secundum quod supra diximus, non dixisse uidebitur de Christo, quia fuit filius dei, sed de Adam. per ordinem enim singulorum filiorum patres subiciendo uenit ad Enos, cuius patrem dicit Seth, patrem autem Seth dicit Adam, Adae uero patrem dicit deum. nescio qune utilitas sit sic adseuerare. si autem per ordinem, sicut diximus, singuli patres Christi dicantur, sicut et filius dicebatur Iosef — quia dictum est: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem —, ipso ordine legitur filius esse Seth et filius Adae et super hos omnes adsignatur filius dei, ut ante ipsos dicatur esse, quorum filius nuncupatur.

LVII. QVID EST HOC UT, CUM IN MALACHIA PROFETA SCRIPTUM SIT: \'ECCE MITTO ANGELUM MEUM ANTE FACIEM TUAM, QVI PRAEPARET UIAM TUAM\', MARCUS HOC EUANGELISTA IN ESEIA PROFETA SCRTPTUM ADSERAT?

Non potuit latere Marcum, quid scriberet; nec enim expers erat lectionis, qui ab infantia diuinis litteris imbutus [*]( 15 Rom. 9, 5 20 (Mal. 3, 1) Marc. 1, 2 ) [*](dtl. P) [*]( 1 iooxit N 4 photiai C 6 dens M filiaa uerus N 7 nullum (J 10 ««aubbiciendo M 11 Enos] nos MN eos X 14 dicatur (corr. m2) M dteantnr X 16 quonun] coram C 18 dei om. NX esse] esset OW nnnenpatnr om. (add. m2) N 19 hoc] hoec (alt. c esop.) M om. 6bi nmtaMe (a add: s. e) C 20 acirtoni M 21 prepararet M 21: ICIiptum adMrat] scriptum adseret C, N (corr. m. rec. adssrit), FB adiMnt acriptum 9, (a exp, et eras.) A 24 potest N quod G, B (corr. m2) )

104
exercitatus erat in lege, maxime cum apostolos sit secutus. sciens autem omnia ad auctorem referenda dicta, haec ad Eseiam reuocauit, qui sensum istum prior intimauerat dicens: uox clamantis in deserto: parate uiam domino, rectas facite semitas dei nostri. denique post uerba Malachiae statim subiecit euangelista dicens: uox clamantis in deserto, ut iungeret uerba utriusque profetae ad unum sensum pertinentia sub prioris profetae persona.

LVIII. QVA RATIONE NEGAT SE IOHANNES CHRISTUM SCISSE ANTE BAPTISMUM, CUM UENIENTI EI AD BAPTISMUM DICAT: \'EGO A TE DEBEO BAPTIZARI, ET TU UENIS AD ME?\' QVO MODO IGNORABAT EUM, QVEM PROHIBUIT, HUMILIANS SE EI?

Tanta sanctitate praeditus est etiam ab ipsis cunabulis Iohannes, ut nec falli nec fallere credatur nec dominum suum, qui eum in utero per spiritum sanctum inluminauerat, nescire. ac per hoc uerum est, quia et descendente in eum spiritu agnouit eum et, priusquam ad baptismum ueniret, non ignorauit eum. sciebat enim eum, sed an ipse esset, qui donum dei patribus repromissum ministraturus esset, nesciebat, hoc est, quod tunc se didicisse profitetur, cum uidit in eum spiritum descendisse. sic enim se a deo instructum dicit Iohannes: super quem uideris, ait, spiritum descendentem et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto. hoc etiam apostolus contestatur: dico [*]( 8 Esai. 40, 3. Marc. 1, 3 9 cf. Ioh. 1, 81. 33 11 Matth. 8, 14 18 cf. loh. 1. 34 23 Ioh. 1. 33 25 Rom. 15, H ) [*](de): P) [*]( I 1 apostolus MGUA (corr. m2 apostolum) 3 intimarat (corr.) C 4 parete M 7 derto N 8 priores C 9 iohaDDia CG 10 scisce M scire C 11 debeo a te GA 12 eum] cum (rubr.) (corr. 4W.).ltL 14 praedictus C punabilis C 15 iohannis N (COtT.), F fallerel fallare C 20 nec sciebat C 21 eat] eat se (se eras.) C se om. X 22 se] si M iohannis CF )

105
enim, inquit. Christum ministrum fuisse circumcisionis pro ueritate dei ad confirmandas promissiones patrum. hoc est in quo nesciebat dominum Iohannes; quamuis enim magnificentiam eius non ignoraret, hoc tamen latuit eum, quia per ipsum fides Abrahae implenda erat.

LVIIII. SI BAPTISMUM CAELESTE MVSTERIUM EST, CUR NICODEMO, CUM DE BAPTISMO DUBITANTI LOQVITUR DOMINUS: \'SI TERRESTRIA,\' INQVIT, \'DIXI UOBIS ET NON CREDITIS, QVO MODO, SI DIXERO CAELESTIA, \'CREDETIS?\'

Qui baptismum putat carnali ratione consistere, hic non est spiritalis; nec donum caeleste poterit consequi, qui se non per aquam, sed per fidem inmutari non credat. aqua enim cernitur, sed qui non uidetur spiritus operatur, ut fides in eo sit. quia sicut sordes corporeas . aqua, ita spiritus animam abluit a peccatis, ut quo modo uisibilia uisibilibus, ita et spiritalibus prosit spiritus. ac per hoc spiritalis ratio uertitur in baptismo. plus est enim ibi quod auditur quam uidetur.