Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Non est ambiguum patrem Iosef Iacob fuisse. ordo enim a Dauid per Solomonem tramitem suum tenens recto cursu peruenit ad Iacob. cuius filius est Iosef: Heli autem filius Matthiae, qui a Dauid per Nathan. filium eiusdem Dauid, ordinem tenet usque ad tempus, quo saluator aduenit. unde singuli euangelistae a Dauid singulorum fratrum generationum ordines prosecuti quasi furcam fecerunt. ut Matheus a Dauid per Solomonem descenderet ad "Iosef;" Lucas uero ab Heli, qui tempore fuit saluatoris, ascendit per traducem Nathan filii Dauid et Heli et Iosef utriusque iunxit tribum ostendens unius generis esse utrumque, ut, cum Heli sociat Iosef, non - discrepare eos in generatione, sed fratres ostendat, ac per hoc non solum Iosef filium esse saluatorem, sed et Heli. ipsa enim -ratione, qua Iosef filius dicitur saluator, ipsa est et Heli filius et ceterorum omnium, qui de eadem tribu sunt. hinc est quod dicit apostolus: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem. diuino etenim nutu permotus Lucas est, ut ab Heli per traducem Nathan ascenderet ad Dauid et per Tharam patrem eius ascenderet ad Sem filium Noe et adhuc super diluuium perueniret ad Seth filium Adae, qui redditus est pro Abel, et eadem ratione faceret filium Adae saluatorem, qua dicebatur [*]( 1 cf. Matth. 1, 16 2 cf. Luc. 8, 23 20 Rom. 9, 5 ) [*](iief. P) [*]( 1 HATH N iosep MN 2 patris C 8 inperit (corr. inperiti) C diaeriptns NX quia C 4 nesciantur (?) C 8 matthie (pr. tuitl. UIJe m raR.) M mathiae CNX qui aj qui. (i in raв.: a \'s. ras.) C rratha MF matha N nathatn X 9 tenet usqde] tenetur qa(a)e CX tesetar qm N . , 11 ordinem GJH proseqauti MF perseeuti X 13 naths M natham CX 14 heliae C, N (corr.), X unxit -9, (eorr. nt2 add. i 8. /.) A 15 soeia -GA 18 in ipsa X enim om. GA 19 ipae GA - et pr. in ras. M 22 lucttis C ut] et C 23 natham N 24 peruenit X - 26 quia C )
Illud autem, quod quibusdam uidetur, quia Heli acceperit uxorem Iacob, quo modo lex mandauit, ut, si quis mortuus fuisset sine filiis, acciperet frater aut propinquus uxorem eius et resuscitaret semen fratris sui, et ita factum, ut Heli generasset Iosef Iacob, cuius uxorem acceperat, et per hoc iungi generationem, ut non inmerito Iosef patrem habere Heli dicatur, hoc nec probabile est et ad nullam rem proficit.