Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quaestio ista gemina ratione debet intellegi. primum enim domus Christi ecclesia est, quam aedificauit sibi sanguine suo. deinde potest et corpus eius dici domus ipsius, sicut dicitur et templum eius. si enim propter habitationem dieitur templum dei, non absurde dicetur et domus, sicut legimus in lege. sed si effectu spiritus sancti factum est corpus, quod et domum posse dici arbitramur, quare ad personam Christi relatum est, quaeritur. factum filii factum patris est, quia utriusque una uirtus est. simili modo etiam factum spiritus sancti factum filii dei est propter naturae et uoluntatis unitatem. siue enim pater faciat siue filius siue spiritus sanctus, trinitas est quae operatur; et quicquid tres fecerint, dei unius est operatio. [*]( 12 Prou. 9, 1 15 cf. Act. 20, 28 16 cf. Ioh. 2, 21 18 cf. Ps. 25, 8 etc. ) [*](<hf. P) [*]( 5 ex gpleudore] explendore FB 6 diceret X uirtutis] oiitiu N (icorr.), X 13 aedificabit GA 18 dicitur X 21 eat pr.] ease Jf 22 spiritum C 28 est dei GA propter nature (prepter natu in ru.) M 25 unius dei GA )
Nemo sic poterit hebetari, ut neget omnia facere deum cum ratione. ideo ergo Christus descendens de sacris sedibus ad salutem mundo tribuendam, ut etiam mundum ipsum et tempora a se instituta doceret, tum nasci homo uoluit ad deminutionem humani generis augmentandam in deum, quando ex magna deminutione lux, quae dies est, crementum incipit accipere, ut tempus natiuitatis eius rationi congruat doctrinae diuinae, quae ex umbra mortis homines coepit multiplicare ad uitam.
Christus dei filius ex aeterno est secundum spiritum sanctitatis, iuxta carnem uero ex semine Dauid natus est filius deo, ut in utroque non factus deo filius habeatur, sed natus. illud autem quod in baptismo audit, mysterii, non sua causa est. nam hoc omnibus audit qui baptizantur. ipse autem demonstratur tantum modo, ut ex hoc appareat in homine uirtutibus deus, ceteri uero firmantur, quia ex hoc incipiunt esse filii dei, cum sanctum accipiunt spiritum. quamuis enim sanctum natum sit corpus domini, non tamen sacramento regenerationis [*]( 12 cf. Bom. 1, 3 16 (Ps. 2, 7) Lac. 3, 22 ) [*]( def.P ) [*]( 1 si omnia ratione faetg (sic) sunt adnexapriori quaeatiani (corr.) in C 2 VIII CNX aaaator Jf est post natus add. C 8 habitari C hebitari N (corr.), F faceret eum C 7 demunitionein M demi.n.tionem (u s. alt. ras.) C. diminntianem NX 8 demanntione (torr.) M demitame (nn 8. ras.) C 9 at ad N 12 si ex om. M ChriBtas om, X dei CNX 14 ateroqae FB utero OA 19 dei X 20 dei X 21 myaterii non aua in ras. M 26 natum om. C ) [*]( 7* )