Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Ex uerbis hoc ipsius lectionis potest colligi, quia non est litterarum arte uelata historia. nam Abel prudentem et deuotum in eo ipso sermo indicat scripturae, Cain uero neglegentem et inprouidum ac per hoc minus deuotum. Abel ergo de placitis potiora elegit, quae deo offerret creatori, ut de his utique quae creauerat praecipua illi offerret, per quod et dicationem suam et meritum eius probaret, ut et propriam reuerentiam et deum auctorem ostenderet. hoc Cain uelut rusticus praesentire nequiuit. totum enim animum terrae inserens mentis oculos ad caelum leuare non potuit, ut quid creatori dignum esset aspiceret; qualiacumque enim deo obtulit munera.