Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Uerum et manifestum est saluatorem baptismo non eguisse, quia Christus non factus sed natus est dicente angelo pastoribus: ecce natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus. denique sciens Iohannes sanctitatem eius prohibebat eum a baptismo, saluator uero institit fieri oportere, non utique propter peccatum, sed propter implendam iustitiam. dignum enim erat, ut ipse exemplo esset futuris filiis dei, qui per baptismum filios dei fieri docebat; et qui credentibus spiritum sanctum dari promittebat, debuit istud in semet ipso uisibiliter demonstrare, quo conperto credentes inuisibiliter accipere se spiritum sanctum in spe haberent. [*]( 5 cf. Ioh. 1, 1 12 cf. Luc. 2, 11 13 cf. Matth. 8, 15. 16 17 Lnc. 2, 10. 11 19 cf. Matth. 3, 14. 15 22 cf. Ioh. 1, 12 23 cf. Luc. 11, 13 ) [*]( t IJ ) [*]( 3 inferios M inferiuB CNX . generationi NX 5 ministerio codd. 9 miniflterium C, G (eras. ni), A 11 car saluator om. N sancti C 13 baptismo X 14 et peccati eras. C 18 iohaii» (o in ras.) M iohan- Qis CFG 21 erat enim GA ipso C 24 demonstrare om. M quo conp. cred. inuiJib. -om. (add. mg.) M 25 se om. MB sanctum quod seqttitur litura C in spe] in se GA )