Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Denique senatores uel officiales ex uestibus intelleguntur quid sint. sed quia haec satis non faciunt ad deum pi\'omerendum, hoc etiam statuit, ut per sacramentum cognitionis unius dei heres esset homo regni caelomm. per fidem enim peccatis ablutus et a morte secunda, quae ex sententia data in Adam homines apud inferos detinebat, alienus nullo detinente pergit in paradisum dei patris, in quo dixit dominus latroni, quod secum esset futurus. quamuis enim populus supra dictus, qui in septem ecclesias significatus est, sub dei lege esset et deuotione a mundi ipsius origine, indigebat tamen purificatione tam proprii quam paterni delicti, quia omnes, inquit, peccauerunt et egent gloria dei. idcirco orant supra memoratae ecclesiae, ut auferatur obprobrium earum inuocatione nominis Christi, quia qui signum eius habent, quo uicit mortem, ab inimico teneri non possunt. et non solum istae ecclesiae Christi nomen super se inuocari precantur, sed et supernae spiritales in caelestibus degentes. quamquam enim spiritales sint et caelestes potentiae, obprobrio tamen subiacent, si a creatore suo fuerint alienae, et nec membra erunt corporis, quae caput suum non cognoscentes oberrant.